1437 dicembre 17, Venezia.

Ducale di Francesco Foscari per il feudo di Calcio.

[Non indicato].

Ediz.: Guerrini, 1930, p. 292, doc. 1 (revis.: 0).


Franciscus Foscari dei gratia dux Venetiarum etc. Nobilibus et sapientibus viris Christoforo Donato de suo mandato Potestati et Francisco Barbaro Capitaneo Brixie fidelibus dilectis etc.

Inspecta fide et laudabilibus portamentis spectabilium fidelium nostrorum Leonardi et Antoni fratrum de Martinengo ad honorem nostrum et conservationem status nostri multipliciter onerosis, deliberavimus cum nostro Consilio Rogatorum et adiunctis quod ipsi de Martinengo libere gaudeant possessionem de Calcio sita de ultra Oleum per oppositum Uraghi ad beneplacitum nostri Dominii. Mandamus igitur vobis etc.

Datum in nostro ducali palatio die XVII decembris MCCCCXXXVII.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it