1443 marzo 7, Venezia.

Ducale di Francesco Foscari per i feudi di Pavone e Gabiano.

[Non indicato].

Ediz.: Guerrini, 1930, pp. 292-93, doc. 2[1] (revis.: 0).


Franciscus Foscari dei gratia dux Venetiarum etc. Universis et singulis etc. Vigent in conspectu nostro ac in Successorum nostrorum memoria eterne vigebunt virtutes et laudabilia merita [293] quibus apud nos Sp. Antonius de Martinengo dilecius civis noster brixiensis et sui fidelissime claruerunt. Quo circa intendentes insignia et fidelia opera sua dignis laudum glorieque titulis honorare, cum per ill. comitem Franciscum ac viros nobiles Orsatum Iustiniano militem tunc Oratorem et Gerardum Dandulo provisorem nostros in exercitu, predicto Antonio ob multa damna que passus fuerat et ob eius multa merita, et specialiter quod eius medio locus pontis olei, qui per inimicos tunc occupabatur cum ponte suo [venit nostro dominio] concessa fuerunt loca et terre Pavoni et Gabiani ac possessio que fuit Alexandri de occanonibus rebellis nostri, cum omnibus et singulis proventibus iuribus iurisdictionibus usibus usanciis aquis aqueductibus pasculis nemoribus et lamis dictis terris et suis possessionibus spectantibus et pertinentibus etc. ut in privilegio dicti Ill. comitis ac nobilium nostrorum Oratoris et provisoris suprascriptorum dato sub die quarto mensis augusti millesimi <C>CCC.XL primi diffusius continetur. Consiliorum nostrorum solemnitate servata, deliberamus, volumus, ut detraeto et difalcato de solutione sua Lanzearum quas a nobis habet tanto quantum de predictis tenie et locie Pavoni et Gabiani ac possessione que fuit supraecripti Alexandri de Occanonibus dominium nostrum sive Camera nostra Brixie percipit et habet, permutentur dicta loca et terre ac possessio pro suprascripta solutione. Et in reliquis suprascriptum privilegium per prelibatum Ill. Comitem ac Oratorem et provisorem nostros indultum eidem Sp. Antonio de Martinengo et heredibus suis tenore presentium confirmamus, ratificamus et approbamus. Mandantes igitur universis et singulis Rectoribus et Officialibus nostri; tam presentibus quam futuris, quibus predicta spectant aut aliqualiter spectare possit ut predicta omnia penitus observent et faciant inviolabiliter observari. In predictorum autem fidem etc.

Datum in nostro ducali palatio die septimo Martii, Indictione sexta, M.CCCC.XLIIJ°.

 


[1] Inedito. Si riferiece alla prima concessione fatta da Francesco Sforza Capitano generale, Orsato cav. Giustiniani e Gerardo Dandolo Proveditori di campo, col decreto 4 agosto 1441 datum in felici exercitu Ill.mae Ligae apud Martinengum e già edito dal MAZZUCHELLI Raccolto di privilegsi. ducali, terminuzioni ecc. concernenti la città e provincia di Brescia. Brescia, G. B. Bossino, 1732, pp. 438-441, Feudi di Gabbiano e Pavone.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it