1451 giugno 5, Brescia.

Padernello. La parrocchia di Santa Maria nascente è staccata dalla pieve di Oriano.

Da una copia del sacerdote Calimero Cristori nella raccolta di P. Guerrini.

Ediz.: Guerrini, 1936, pp. 153-55 (revis.: 0).


Sententia inter D. Archipresbiterum Oriani er Rectorem ecclesiae Paternelli 

In Christi nomine, amen. Nos Albericus de Lovatinis Decretorum doctor Archipresbiter ecclesiae maioris Brixiae, locumtenens et vicesgerens venerandi et sapientis Decretorum doctoris d. Balsamini de Pretho canonici Veronensis, Rev.mi in Christo patris et d. d. Petri de Monte . . . . Vicarii generalis ad presens absentis a civitate et dioecesi Brix. Cognoscentes et decidentes litem, causam seu controversiam coram Nobis ut s. vertentem per et inter Vener. sapientem Decretorum doc-[154]torem D. Dominicum de Calvellis archipresbiterum plebis Oriani nomine dictae plebis parte una, et D. Bertolinum de Roveliis de Urceis veteribus beneficialem et rectorem ecclesiae S. Mariae de Paternello nomine dictae ecclesiae parte altera, in eo et supra eo quod predictus D. Dominicus archipr. etiam nomine dictae plebis Oriani dicebat et dicit dictam ecclesiam de Paternello fuisse et esse membrum dictae plebis Oriani et sibi annexam et ipsi plebi spectare et pertinere et per archipresbiteros dictae plebis, nomine predictae plebis, praeteritis temporibus tenutam et possessam fuisse et eidem populo dictae terrae de Paternello fuisse deservitam et deserviri debere tamquam de membro et pertinentiis dictae plebis, et in cuius plebatus est dicta ecclesia Paternelli, et perinde dicebat et dixit dictum D. Bertolinum non fuisse nec esse posse Rectorem et beneficialem dictae ecclesiae Paternelli nullumque jus spirituale nec temporale ipsi dicto D. Bertolino competisse nec competere in ipsa ecclesia Paternelli, et quia ipsa cura spectavit et pertinuit, spectat et pertinet, spectare et pertinere debet dicto d. archipresbitero et dictae plebi Oriani.

Quae asserta et narrata per dictum d. archipresbiterum nomine quo s. dictus d. Bertolinus negabat et negat vera esse, immo dicebat et dicit dictam terram Paternelli habere magnum populum et magnam curam animarum, et non posse nec debere eis deserviri per dictum d. archipresbiterum plebis Oriani, maxime attenta loci distantia et etiam maxime quia archipresbiter Oriani habet curam suam magnam de per se terrae Oriani et non potest aliis populis deservire. Item etiam quia dicta ecclesia Paternelli hactenus fuit et de presenti est curata, et de per se divisa, et habuit et habet et habere debet curam populi dictae terrae Paternelli, in qua sunt animae 250 vel circa, et ita pronuntiari et declarari petebat et petit etc.

Unde per nos, auditis petitionibus, responsionibus, controversiis predictis pluribus diebus elapsis, et visis juribus partium et auditis eorum allegationibus, et considerato maxime quod tractatur de prejuditio animarum, et etiam attento quod dicta ecclesia Paternelli habet magnum populum et distat longe a plebe per milliarium unum cum dimidio vel circa, et aliis visis et examinatis et consideratis . . . . Christi nomine invocato pro tribunali sedentes ad banchum juris et officii praefati D. Vicarii situm in domibus episcopali pallatii Brixiae, ubi per praefatum D. Vicarium jura redduntur, in scriptis et in hiis scripturis deffinitive de voluntate et consensu praedictorum d. Dominici archipresbiteri et d. Bertolini rectoris ut s. - dicimus, pronuntiamus, sententiamus a declaramus deffinitive in hunc modum et formam, videlicet: [155]

Quod dicta ecclesia de Paternello deserviatur et deserviri debeat per dictum D. Bertolinum tamquam beneficialem et rectorem dictae ecclesiae et per futuros eius successores rectores dictae ecclesiae instituendos per Rev.mos episcopos Brixienses vel ab eis potestatem habentes, sine aliqua turbatione vel molestia dd. archipresbiterorum dictae plebis Oriani tam presentis quam futurorum. Qua re quod dicti dd. archipresbiteri non possint nec debeant se intromittere per se vel per alios quovismodo in dicta ecclesia Paternelli nec in cura populi dictae terrae, salvis semper infrascriptis.

Item pronuntiamus, sententiamus et declaramus quod dictus d. Bertolinus rector dictae ecclesiae Paternelli et quilibet eius futurus successor solvere teneamr et debeat futuris temporibus dictae plebi Oriani et dictis eius archipresbiteris nomine dictae plebis libras tres candelarum cerae novae quolibet anno in festo Purificationis d. S. Mariae vel eius vigilia, pro recognitione quod dicta ecclesia Paternelli sit et esse debeat de plebatu dictae plebis Oriani. Ab aliis autem hinc inde petitis partes ipsas absolvimus et liberamus, et haec omni meliori modo etc.

Lata, lecta et publicata fuit suprascripta sententia definitive in scriptis . . . . anno a nativitate Domini n. I. Christi MCCCCLI, ind. XIV, die quinto mensis Iunii, praesentibus Christoforo de Villa de Urceis, Stephanino de Lorinis de Claris, civibus Brix. et notariis episcopalis curiae Brixiensis tt. et consentientibus praefato D. Dominico archipresbitero et D. Bertolino rectore agentibus nomine dictarum ecclesiarum ratificantibus, adprobantibus dictam sententiam in omnibus.

Ego Antonius f. qm. Thomasini de Cataneis civis Brixiae publicus imper. auct. notarius et episcopalis curiae Brixien. scriba hiis affui et rogatus sum etc.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it