1353 dicembre 28, Mantova.

Carlo IV <di Lussemburgo> re dei Romani investe Maffeo qm Girardo Gambara «de Vilis seu castris ... terrarum Gambare Ramadelj inferioris Pratialbuinj et Pavono Leni Ustiani Volunchi Cum Turicella Virole Alchisij», e tutte le pertinenze e giurisdizioni ad essi spettanti, «cum mero et mixto imperio et gladij potestate ac omnimoda iurisdictione in homines et in ter homines et personas dictorum locorum et terrarum».

Brescia - Archivio di Stato: Territorio ex Veneto, B. 56 (reg. Privilegi IV), c. 180r.  (Cfr. Verolanuova - Archivio parrocchiale: G1.2.6).

Copia fine sec. XV (?)

Ediz.: inedito (?). Cfr.: Bonaglia, 1972, p. 157.


Karolus dei gratia Romanorum Rex semper Augustus Tibi Mafeo nato quondam spectabilis militis domini girardj de gambara nostro & imperij sacri fidelj dilecto gratiam regiam et optime bonum quem nostre conuenit mayestati Vt quamquam ad prosequenda Vota fidelium liberalitatis regie dextera nostra sit habilis illis tamen gratiosa porrigatur quadam specialitate liberior quos ad fidelitatem Immotam et obsequiam grata continuos fructosos et Vtiles extitisse ac nunc esse claris semper inditijs experimur Id circo attendentes merita pure fidei quam ad nos tu licet adolescentulus. Et ad sacrum imperium progenitores que tui dudum specialiter habuerunt supplicationibus tuis per te nostre celsitudini poretis humiliter fauorabilius inclinati dei merita nobis benignitate Et quia nostrum imperium de fonte nascitur pietatis consilio nostrorum procerum et consiliariorum etiam accedente[1] et in presentia Venerabilium Nicolaij aquiligensis ecclesie patriarche Marquardj et Ruffinj augustensis et mantue ecclesiarum episcoporum Et nobilium Burkardj maydeburgensis Burgrauj Magistri Curie, Hasconis de reuertibus magistri Camere Brixizkonis de ciuistat pincerne Iohannis comitis de ardedz dapiferi Homeruj Czigelghenij Magistri coquine officialium nostre Curie Te de Vilis seu castris infrasscriptis Et castris Videlizet terrarum Gambare Ramadelj inferioris Pratialbuinj et pauono Leni Vstianj Volunchi Cum turicella Virole alchisij positis in teritorio brixie nostre prouintie lombardie Cum pertinentijs suis et omnibus et singulis que ad ipsas Villas seu terras et ipsarum quamlibet spectare omnimode dinoscuntur Et de possessionibus omnibus terris cultis et in cultis pratis pascuis Siluis nemoribus forestis Venationibus aquis Aquarumque decursibus Molendinis rippis ripaticis et piscationibus et alijs quibusque Iuribus. Iurisdictionibus Honoribus feudis Vassalaticis Massarijs et bonis quocumque fuerint pro·te et heredibus tuis. Et ex eis descendentibus a·te prius tamen iuxta consuetum morem in manibus nostris vel nostri apocrisarij fidelitatis debite prefato sacramento Sic rite seu digne possumus liberaliter inuestimus. Ac ex certa scientia et Animo deliberato predicta omnia tibi conferimus et donamus cum mero et mixto imperio et gladij potestate ac omnimoda Iurisdictione in homines et in ter homines et personas dictorum locorum et terrarum. Et cuiusque ipsorum seu commorantes ibidem et in ipsis locis seu aliquo ipsorum per te et quoscumque et officiales et rectores quos tu aut heredes siue successores tui decreueritis eligendos siue deputandos omnimode exercenda prout de tua et filiorum ac heredum et successorum tuorum mera et libera processerit Voluntate et siue sint originarij siue incole siue aduene siue Indigene uel alterius natione In hac parte tibi pro·te et successoribus tuis comitentes totaliter Vices nostras : Statuentes etiam et in super decernentes omnia et singula suprascripta {contenta}[2] modis omnibus obseruarij debere et perpetuo firma et in commutabilia remanere nostri imperij et aliorum quolibet Iuribus semper saluis Nullj ergo omnino hominum cuiuscumque[3] pre heminentie aut status uel conditionis existat liceat hanc nostre innouationis et concessionis seu renouationis paginam infringere. Aut ei quouis auso Temerario contraire. Siquis uero contra premissa uel aliquid predictorum contra­ire presumpserit Preter indignationem nostri culminis quam se ipso facto nouerit Incursurum Centum maras seu marchas auri puri imponat huius medietas camere nostre Altera Vero medietas passo seu passis iniuriam applicetur Presentium sub nostre mayestatis sigillo testimonio litterarum.

Data mantue Anno {domini}[4] millesimo trecentesimo quinquagesimo quarto Indictione septima quinto kallendarum Ianuarij Regnorum nostrorum anno nono

Karolus Iohannes Lusemburgensis

Ad mandatum Cessaris
Cancelarius


[1] -ac- nell’interlinea.   [2] Nell’interlinea.   [3] -c- iniziale nell’interlinea.   [4] Nell’interlinea.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it