1487 gennaio 27.

Testamento di Giovanni Testa.

Verolavecchia - Archivio Parrocchiale: reg. 157, p. 1.

Ediz.: Casanova, 1999, pp. 47-48.


copia 1487

Reperitur in testamento condito per Dominum Ioannem de Testis de anno 1487 sub die 24 Ianuarij rogatum per Dominum Ioannem Franciscum della Turre Notarium, Inter alia Capitula Capitulum tenoris infrascripti Videlicet

Item pro ampliori honore Diuini Cultus et Salutis animarum et inductione ipsorum Fratrum dicti Conuentus ad studium sacrarum literarum prædictus Dominus Testator uoluit, iussit, et ordinauit quod adueniente dicta institutione, seu substitutione dicti Conuentus et Fratrum Sancti Dominici ut supra, quod dictus Conuentus seu Fratres eiusdem teneantur et debeant singulo anno perpetuis futuris temporibus tempore Quadragesimæ cessante legitimo impedimento mittere, seu mandare quatuor Prædicatores de dicto Ordine et Conuentu ad prædicandum et Officium prædicatoris exercendum terris et Villis Diecæsis Brixiæ prout melius cognouerint oportunum a facie ad terram de Scorzarolo, seu in Villis, terris, et Llocis circumuicinis onerando in hoc, et super hoc conscientiam prædictorum DDominorum Fratrum predicti Conuentus.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it