1653 marzo 11, Brescia.

Il padre oratoriano don Maurizio Luzzario fa autenticare le reliquie dei santi Lelio, Maurizio e altro santo della legione Tebea, dal vicario vescovile di Brescia e le consegna all’arciprete di Verolavecchia don Lelio Zanucca, su incarico di mons. Deodato <Scaglia>[1] vescovo di Alessandria, nipote paterno dell’arciprete.

Verolavecchia - Archivio Parrocchiale: reg. 157, pp. 19-20, notaio Marino Marini.

Ediz.: Casanova, 1999, pp. 113-114.


<verso>

.1653.
Instrumento Delle
Reliquie Poste nella
Chiesa Di Santo Pietro
Parochiale Di Virola
Vecchia

<recto>

IN nomine Domini nostri Iesu Christi. Cum Illustrissimus et Reuerendissimus Dominus Pater Don Deodatus Episcopus Alexandrinus usque sub die undecima mensis Maij anni preteriti dono dederit Multo Illustri et Multo Reuerendo Patri Don Mauritio Luzzario Presbitero Congregationis <Oratorij> Brixiensis aliquas sanctorum et sanctarum Reliquias, ut patet diplomate diei suprascripti rogato ab Admodum Reuerendo Domino Cancellario eiusdem Ecclesiæ Alexandrinæ, duas etiam tradidit nempe sancti Lælij Martiris ex legione thebea, et sancti Mauritij, et item aliud os paruulum unius alterius Martiris ex eadem legione cum hoc pacto oretenus iniuncto, ut eas daret, et consignaret PerIllustri et Admodum Reuerendo Domino Lælio de Zanucchis Archipresbitero Virolæ Veteris ipsius Illustrissimi et Reuerendissimi Domini Episcopi patruo ad hoc, ut illas uti ueras reliquias dictorum sanctorum collocaret, et exponeret uenerandas ubicumque ei placuerit. Quas Reliquias una cum Kartis eidem Patri Domino Mauritio datis PerIllustris et Reuerendissimus Dominus Georgius Serina Vicarius Generalis Episcopatus Brix recognouit uti tales, et uti ueras dictorum sanctorum Reliquias publice exponi posse decreuit et concessit, ut dictum fuit apparere instrumento rogato per Dominum Franciscum Benaleum notarium Episcopatus Brix. Ideo dictus Multo Illustris et Multo Reuerendus Pater Dominus Mauritius Luzzarius uolens mandatum predicti Illustrissimi et Reuerendissimi Domini Episcopi Alexandrini <1v> exequi hodie coram me notario et testibus infrascriptis constitutus easdem Reliquias eleuauit ex capsula serici uiridis cohoperta, in qua asseruabantur una cum Kartis, quasque tacto pectore asseruit easdem esse, quæ sibi datæ fuerunt ab Illustrissimo et Reuerendissimo Domino Episcopo Alexandrino, et eas dedit et consignauit predicto Multo Illustri et Multo Reuerendo Domino Lælio Archipresbitero qui reuerenter eas acceptauit, et gratias egit predicto Domino Mauritio cum promissione illas reponendi in duobus reliquiarijs ad hoc confectis, et illas exponendi in sua Ecclesia Archipresbiterali Virolæ Veteris super quibus rogatus sum ego Marinus de Marinis notarius publicum conficere intrumentum ad laudem sapientis. Actum Brixiæ in camera superiori predicti Patris Domini Mauritij sita In edibus dictæ congregationis Oratorij die 11 Martij 1653 Pontificatus sanctissimi Domini Nostri Domini Innocentij Pape X anno nono – Presentibus Multo Illustribus et Multo RReuerendis Domino Bernardino de Fainis et Domino Antonio de Bigonio testibus asserentibus etc. ac Admodum Reuerendo Domino Carolo Benaleo teste similiter asserente etc.

Ego Marinus filius·quondam Domini Antonij de Marinis ciuis et habitator Brix publicus Veneta auctoritate ac curiæ Episcopalis Brix notarius de Mandato Instrumento rogatus sum et In fidem me subscripsi etc.


[1] Deodato Scaglia (Brescia, 29.04.1592 - Alessandria, 03.1659), O.P., figlio del nob. Camillo Zanucca e di Innocenza, sorella del cardinale Desiderio Scaglia.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it