1652 dicembre 4, <Brescia>.

Il vescovo di Brescia Marco Morosini, su richiesta del Comune di Verolavecchia e col consenso dell’arciprete Lelio Zanucca, regolamenta l’uso delle cassette delle elemosine nella chiesa dei Santi Vito e Modesto.

Verolavecchia - Archivio Parrocchiale: 141/2(a), "Testamentarie Disposizioni a favore della Disciplina, e Chiesa di S.ti Vito e Modesto", pp. 9-10.

Ediz.: Casanova, 1999, pp. 113-114.


Die 4 Decembris 1652.

Illustrissimus, et Reuerendissimus Dominus Dominus Marcus Maurocenus Dei, et Apostolicæ sedis gratia Brixiæ Episcopus Dux, Marchio Comes etc. Visa Instantia externa die sibi in scriptis porrecta à ser Vincentio Alghisio Procuratore et eo nomine Spectabilis Comunitatis Virolæ Veteris eoque auditu cum presentia, et interuentu etiam Spectabilis Domini Ioannis Baptistæ de Michaelibus Procuratoris Ordinarij eiusdem Communitatis. Auditoque etiam PerIllustri, et Admodum Reuerendo Domino Francisco Angerio Iuris Vtriusque Doctore Præposito Sancti Giorgij Brixiæ Interueniente nomine PerIllustris, et Admodum Reuerendi Domini Lelij Zanucchæ Archipresbiteri dictæ Terræ Virolæ Veteris ac omnibus hinc, inde dictis, ac deductis mature’ consideratis ad remouenda dissidia, et controuersias quascumque. Declarauit, quod Capsula exposita pro elemosinis in Oratorio SSanctorum Viti, et Modesti duabus diuersis clauibus muniatur, quarum unam teneat Reuerendus Archipresbiter, alteram uero Homines Deputati à Communitate, et in ea conseruentur Elemosynæ quæ à fidelibus offeruntur, et quod etiam fiat altera Capsula duabus clauibus munita utsupra [10] quarum unam pariter habeat dictus Dominus Archipresbiter, alteram uero’ Homines prædicti, in qua conseruentur reditus certi, Mandauitque reditus impendi iuxta obligationes à Testatoribus, et alijs pijs personis ordinatas, et in futurum ordinandas, reditus uero liberos, et Elemosynas incertas impendi per Homines predictos in beneffitium eiusdem Oratorij, de consensu tamen, et directione predicti Admodum Reuerendi Archipresbiteri, et Successorum, ne transeant in sinistrum, et ut recte applicentur, utsupra, et successiue’ amouit Interdictum Oratorij predicti omni megliori modo etc.

lectum Subscripsi Marcus Maurocenus Episcopus Brixiensis
lectum Subscripsi Ioannes Baptista Chartacius Cancellarius Episcopalis

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it