1576 marzo 25; aprile 19, Verolavecchia.

Designamento dei beni immobili del beneficio parrocchiale e della rettoria di San Rocco in Verolavecchia.

Brescia - Archivio di Stato: Notarile Brescia, filza 1882, notaio Giulio Baiguera.

Ediz.: Casanova, 1999, pp. 93-99.


<1r>

Electio perquisitorum de bonis benefisialibus terre Viroleueteris.

In christi nomine Amen. Anno ab eiusdem nativitate Millesimo Quingentesimo septuagesimo sexto Indictione Quarta, die vero vigesimo quinto mensis Martij In domo sacerdotali Ecclesie Sancti Petri terre Viroleueteris Brixiensis Diocesis. Presentibus ibidem Iulio filio quondam Bartholomei de Lamis, Dominico filio quondam Pauli de Zabalijs, et Vincentio filio quondam Hieronymi de Bonettis omnibus habitatoribus in dicta terra Viroleueteris Testibus notis uocatis rogatis.

Cum nuper Emanauerit generale Edictum a Reuerendissimo In XPisto patre et Domino domino Dominico Bollano Episcopo Brixie quibuscumque Rectoribus Ecclesiarum tam parochialium quam aliarum quarumcumque ciuitatis et diæcesis Brixiensis, nec non et quibusuis communibus Consulibus et vniuersitatibus quarumcumque terrarum et locorum dicte Brixiensis diæcesis, Tenoris subsequentis, videlicet

Domenico Bollanj uescouo de Brescia et cetera. A tutti li diletti nostri Rettori di chiesie, capelle chiericati et altri che sotto qual si uoglia nome possedeno nella cita, o Diocesi nostra beneficij Ecclesiastici, cosi semplici come curati, salute nel signore.

Desiderando noi che li beni delle chiesie et beneficij siano con ogni sigureza conseruati, affine che in ogni tempo si possa per gloria di nostro signor Dio, et spirituale consolatione delli diletti popoli nostri conuinientamente prouidere ali bisogni del culto Diuino et al bon gouerno dele anime, comandiamo a tutti et ciascun de di [!] uoi rettori, et beneficiati che per debita exicution dell ordine da noi statuito nella nostra precedente Sinodo diocesana debiate in uirtu de santa obidienzia et sotto pena de suspensione del vfficio uostro et di pagar ducati 25 hauer fatto fra termine di mesi sei proximi dal giorno dala publicatione deli presenti, il disignamento, et inuentario di tutti, et qualonque benj si mobili come stabili raggioni et attioni pertinente ali chiesie et beneficij uostri <1v> con farne essa descritione a cosa per cosa distintamente come qui sotto si dira, et come si ricerca in simile designamenti et el tutto appari per publico Instromento fatto a spese uostri per mano di notaro legale et sia de puoi per uoi quanto prima presentato ala cancelaria nostra per conseruarlo a perpetua memoria nel archiuio del vescouato, a vniuersale beneficio di detti luochi ecclisiastici. altrimente passato el termine che per li presenti ui si assegna per primo secundo et terzo peremptorio, et per ogni canonica monitione, si procedera contra li disobidientj ali exicutione delle predente[1] pene dele quali la pecuniaria applichiamo per mita ai lochi pij et altra mita ali ministri della cancelaria nostra che ne faranno la exicution.

Et acio piu facilmente ciascun de uoi Rettori et beneficiati possiati dar exicution a quanto di sopra ui si comanda ricerchiamo efficacemente uoi diletti nostri comuni, consuli et homini di ciascauna terra et loco delli Diocesi nostra a quali sirano presentati o intimati li presenti, che in uirtu de Sancta obidientia et sotto pena de interditto ecclesiastico quando sareti richiesti dali rettori delli chiesie et beneficij delle terre uostri debiati prestarui caratatiuamente pronti a far election di sei ouer quatro homini di timorata conscentia diligenti et piu pratigi delle terre et logi uostri li quali per loro giuramento seruate le cose, che in cio si debano seruare, aiutino et prestino ogni loro opera nel fare li sudetti Designamenti di peza di terra cosi sedummi boschi proprieta dominij diretti Censi decimi, quarantule fitti liuelli annui prestatione Iuriditioni, et qualonche beni mobili et vtensili pertinenti a detti chiesie et beneficij, designando et facendo scriuere el tutto destintamente a cosa per cosa con le sue qualita, et quantita, et le Stabile anco cum li contrade mesure et coherenze, et in tutto come e[2] solito farsi in tali designamenti procurando ancho che sopre de cio sia fatto (a spese perho di essi rettori et beneficiati) publico Instrumento da esser per loro per noi presentatao come se detto per conseruarlo nel archiuio episcopale a seruitio delle sudette chiesie fundate et eretti tutti a gloria di Dio et bon gouerno del anime uostri In fede delli quali cosi habiamo comesso che siano scritte li presenti et sotto scritte per il nostro canceliero et roborate cum el Impressione del nostro sigillo et della publicatione ouero affissione di esse si credera <2r> ala relation de ciascun Noncio della curia nostra et la affissione vogliamo et habia la istessa forza come se le medesime lettere fussero Intimati a ciascuno di uoi Rettori et beneficiati personalmente, como anche della presentatione ouero Intimation da eser fatta a uoi diletti nostri comuni consuli et homini sudetti, crederemo ala relation di cadaun nuntio col suo giuramento:

Dato in Brescia nel nostro Palazo Episcopale

ali 29 di Agosto 1575

Ludouicus vrgnanus cancellarius mandato.

Nec non ipsum edictum in specie intimatum fuerit etiam communi et hominibus dicte terre ad finem et effectum de quo in Ipso Edicto. Quapropter Ser Bernardinus Capreronus consul pro se et pro Bernardino de Iannis consule nunc absente pro quo Promisit de rato etc. Ser Augustinus de calzauachis Dominicus de Meninis, magister Petrus bonus de Tirellis, Sandrinus de algisiis, Franciscus de Mozijs. Ser Petrus maria Gratiolus Antonius Rigosa, magister Aloijsius de Algisijs, Thoma de carlinis, Iohannes antonius patina pro Thoma de Anzonibus nunc {consule}m Absente Pro quo Promisit de rato, consules et regentes dictorum communis et hominum volentes dicto Edicto parere vt congruum est Habito prius colloquio, ac consilio et assensu vt dixerunt dictorum communis et hominum Eligerunt et eligunt in perquisitores et designatores bonorum rerum et Iurium dicte Ecclesie Sancti Petri Parochialis, nec non Ecclesie Sancti Rochi, dicte tere veroleueteris Hos uiros videlicet Ser Iulium Spinonem quondam Ser cipriani, Ser Petrus maria[3] quondam Ser Petri de gratiolis. Franciscum de Mozijs quondam Pauli, magistrum Petrum bonum Tirellum quondam magistri Iacobi ibi presentes et Intelligentes aceptantes vti probos et Idoneos, ac ex antiquioribus peritioribus, et praticis terre et territorij de terra viroleueteris predicte, Nec non eisdem viris sic Electis, ac eorum cuilibet detulerunt, et deferunt Iuramentum, qui sic Electi Iurauerunt Et quilibet eorum Iuravit per sacra Dei Evangelia manibus tactis Scripturis in manibus dictorum consulum, et regentium, se omnem quam poterunt, adibituros diligentiam de fideliter, legaliter, et bona fide perquirendo Inuiniendo, et designando dicto Reuerendo domino Rectori et eius Ecclesie omnia et singula eiusdem Ecclesie bona et <res> <2v> et Iura Iuxta vim, et continentiam, suprascritti Edicti amotis semper odio, amore, timore, prece, pretio, et qualibet alia humana gratia. De quibus rogatus fui Ego Iulius Bayuera notarius presens publicum conficere instrumentum ad laudem Sapientis etc.

Millesimo Indictione predictis die uero decimo nono mensis Aprilis. In Antedicta domo Sacerdotali, Presentibus Ioanne Antonio filio quondam Iacobi de Patinis, ser Iulio filio quondam Ser Bartholomei de Pellatis, et Cesare filio quondam ser Iohannis de Sachettis omnibus habitatoribus in dicta terra Testibus notis rogatis.

Coram suprascripto Reuerendo domino Tarquinio Datis Rectore utsupra presentes et personaliter constituti suprascripti ser Iulius Spinonus, ser Petrus maria Gratiolus, Franciscus Moza, et magister Petrus bonus Tirellus. Perquisitores et Designatores Electi utsupra Et Asserentes se omnem Quam potuerunt adhibuisse diligentiam in perquirendo inveniendo et mensurando iuxta vim et formam suprascripti Edicti et commissionis sibi facte utsupra. Tandem dicto Reuerendo domino Rectori ibi presenti agenti et recipienti pro se ac nomine dicte sue Ecclesie et successorum in ea vocatis infrascriptis conferentibus [?]bonis infrascriptis Designaverunt et Designant infrascripta bona res et Iura et seu In bonis rebus et Iuribus Dicte Ecclesie existentia videlicet

[1] Primo vnum curtiuum cum melioramentis. suprapositis cum tabulis octouaginta octo terre curtiuate et hortiue, ubi habitat predictus Reuerendus dominus Rector, coheret amonte ser<i>ola communis, ameridie via asero vasus seriole Masaræ, amane Ecclesia parochialis –

p  –  t  88 p  –

[2] Item vnam aliam domum muratam Cuppatam soleratam cum tabulis sexagintasex pedibus tribus fundi Annexi, ubi habitat Reuerendus Curatus, coheret a monte Antonius Andrinus, amane via, ameridie via asero cemeterium dicte Ecclesie parochialis –<3r>

p  –  t  66 p  3

[3] Item vnum aliud curtiuum situm in dicta terra ubi habitat Massarius dicte Ecclesie, cum domibus et fenilibus muratis cuppatis et cum tabulis Nonagintaduabus pedibus Quatuor fundi curtiuati et hortivi, coheret amonte et amane via, ameridie Antonius Andrinus, asero dicta seriola communis –

p  –  t  92 p  4

[4] Item vnam domum muratam cuppatam sitam In castro dicte terre, coheret amonte et ameridie via, a sero dominus Bernardinus Bayuera, amane heredes quondam ser Titianj de Iannis –
[5] Item vnam petiam terre Aratiue adaquatorie dictam El Guadagno sitam in territorio Viroleueteris coheret amonte Vasus seriole masarre, ameridie dominus Ioannes Antonius Musonus, asero heredes quondam ser Iosephi de Pellatis, amane vasus predictus, plodiorum duorum tabularum Trigintatrium

p  2 t  33 p  –

[6] Item vnam petiam terre Aratiue vitate adaquatorie sitam in dicto territorio dictam el Sancto Iacomo, coheret amonte et asero strata mediante vasu seriole Quintiane, ameridie dominus Iohannes valentinus partim, et partim dominus Franciscus Fisoneus amane partim dictus dominus Franciscus et partim Ingressus, Mensure plodiorum decem, tabularum octuaginta, pedum decem –

p 10 t  80 p 10

[7] Item vnam aliam petiam terre Aratiue, vitate adaquatorie iacentem utsupra dictam La crosetta, coheret Amonte partim Iura dicte Ecclesie et partim dominus Richarbonus Longena mediante vasu seriole Quinzane, ameridie dominus Camillus soraga partim, et partim Petrus maria Gratiolus, azero strata, amane partim strata et partim dictus Gratiolus, Plodiorum Triginta, tabularum quadragintaquinque, pedum Quinque<3v>

p 30 t  45 p   5

[8] Item vnam aliam petiam terre Aratiue vitate adaquatorie iacentem in dicto territorio in contrata dicta El Maiochetto, cui coheret Amonte et a sero strata, ameridie dicta Iura Ecclesie supra coherentiata, amane dicta Iura Ecclesie mediantibus vasibus Seriole Quintiane, et cesaresche, Mensure plodiorum septem, tabularum Quadraginta quatuor pedum decem –

p  7 t  44 p 10

[9] Item vnam aliam petiam terre Aratiue vidate adaquatorie iacentem in dicto territorio et in dicta contrata dictam El Forcacio, coheret Amonte et asero petia terre proxime descripta mediantibus dictis duobus vasibus, ameridie Iura dicte Ecclesie mediantibus vasibus seriolarum predictarum, amane heredes quondam domini Richarbonj Longene, Mensure Plodiorum duorum, tabularum octoginta, pedum trium. –

p  2 t  80 p  3

[10] Item vnam aliam petiam terre Aratiue adaquatorie iacentem in dicto territorio In contrata dicta El Bon hor, coheret Amonte partim dominus Iacobus Bordonalis, partim Iohannes Bordonalis, et partim Iouita Bordonalis, et partim dominus Camillus Portulaca mediante Ingressu, ameridie vasus seriole Quintiane, a sero partim dictus vasus, et partim Iouita Bordonalis, amane partim Bernardinus de Iannis, et partim dominus Franciscus Fisoneus mediante vasu seriole Quintiane, Mensure plodiorum decem, tabularum Quadraginta, pedum octo – <4r>

p 10 t  40 p  8

[11] Item vnam aliam petiam terre Aratiue adaquatorie iacentem in dicto territorio in contrata Albareti dictam El burecho, Coheret Amonte et amane Ingressus ameridie via. asero spectabilis doctor dominus Iohannes baptista Soraga, Mensure plodiorum trium, tabularum sex pedum octo, –

p  3 t   6 p  8

[12] Item vnam aliam petiam terre Aratiue vidate adaquatorie iacentem in dicto territorio in contrata tabulerij. Coheret Amonte heredes quondam magnifici Equitis domini Iohannis Baptiste Portulace, ameridie vasus seriole Quintiane et cesaresche, amane partim Dominicus de Algisijs, et partim Aloisius de Algisijs, asero alia Iura dicte Ecclesie mediante dictis vasibus Mensure plodiorum nouem, tabularum Nonagintaquinque, pedum octo. –

p  9 t  95 p  8

[13] Item vnam aliam petiam terre Aratiue vidate adaquatorie iacentem in dicto territorio in contrata dicta la via Scaueza, coheret Amonte via, asero ser Franciscus Bordonalis, a mane dicti vasus seriole Quintiane et cesaresche, ameridie Iulius de Pellatis Mensure plodiorum sex, tabularum Quinquagintanovem

p  6 t  59 p  –

[14] Item vnam aliam petiam terre Aratiue adaquatorie iacentem in dicto territorio in contrata Orzolarum, coheret a monte Argenum seriole cesaresche, ameridie Damianus et fratres de Piouanis, asero Iosephus de Gandelino, amane Iohannes quondam Dominicj de Iannis. Mensure plodiorum trium, tabularum vndecim, pedum nouem<4v>

p  3 t  11 p  9

[15] Item vnam aliam petiam terre Aratiue adaquatorie jacentem in dicto territorio in contrata Orzolarum, coheret A monte Iacobus de Cominatijs, ameridie Ingressus, asero Baptista Calzauacha, a mane magister Hieronymus de Firmis. Mensure plodiorum Quinque, tabularum Nonaginta pedum Quinque

p  5 t  90 p  5

[16] Item vnam aliam petiam terre Aratiue tantum, iacentem in dicto territorio in contrata Filiceti, coheret Amonte partim ser Marcus Antonius Girellus, et partim dominus Franciscus Fisoneus, ameridie heredes quondam Dominici de Zabaijs, asero heredes quondam Manfredi de Moziis, amane heredes quondam Petri de Pellatis, Mensure plodiorum Quatuor, tabularum sexagintanouem –

p  4 t  69 p  –

[17] Item vnam aliam petiam terre Aratiue adaquatorie iacentem in dicto territorio In dicta contrata Filiceti, coheret a monte heredes quondam Petri de Pellatis, ameridie partim Thadeus de Pellatis, et partim Marcus de Gratiolis, asero Ingressus, Mensure plodiorum duorum, tabularum quinquaginta, pedum trium

p  2 t  50 p  3

[18] Item vnam aliam petiam terre Aratiue adaquatorie jacentem in dicto territorio in contrata Sancti Viti, coheret Amonte via, ameridie Iacobus de Cominatijs, a sero Marcus de Gratiolis, amane Iosephus quondam Viti de Pellatis, Mensure plodiorum septem, tabularum Nonaginta septem, pedum octo. –

p  7 t  97 p  8

[19] Item hore sex. de seriola Quintiana que labitur ad Irrigandas possessiones Viroleueteris. –

hore  6

[20] Item Iura Emphiteotica siue dominium vtile horarum novem de seriola cesarescha cum onere liuelli Annuj – <5r>

hore  9

[21] Item dominium directum vnius ripe seriole Masare iacentis in dicto territorio in contrata Saueni, coheret Amonte vasus seriole masare, ameridie Ingressus, Mensure tabularum vigintiunius pedum trium, pro quibus exigitur vnus Capo de liuello ab heredibus quondam Petri de Mozijs dictis de Pelottis Emphiteotis –

p –  t  21 p  3

[22] Item dominium directum vnius alterius ripe iacentis in dicto loco, coheret Amonte dictus vasus, ameridie heredes quondam Dominicj de Zabaijs, Mensure tabularum viginti vnius, pedum sex, pro quibus exigitur vnus capo de liuello ab Antonio quondam Hieronymi. de Iannis Emphiteota –

p –  t  21 p  6

[23] Item dominium directum vnius Curtiuelli jacentis in terra Viroleueteris in contrata Sancti Petri veteris, pro quo exigitur liuellum Annuum de soldis viginti planet et vno capone a Baptista quondam Francisci de castrezago Emphiteota –
[24] Item dominium directum vnius alterius Curtiuelli iacentis in dicto loco Annexo superiori, pro quo exigitur liuellum Annuum de soldis viginti planet et vno capone a Iacobo quondam Gasparis de Carrarijs Emphiteota –
[25] Item dominium directum vnius alterius Curtiuelli iacentis in dicta terra ameridie parte Curtiui ubi habitat massarius, supra descripti, pro quo exigitur liuellum Annuum de libris tribus soldis decem planet, et tribus paribus capon<or>um ab Antonio quondam Dominici de Andrinis Emphiteota – <5v>
[26] Item dominium directum plodiorum trium tabularum quinQuaginta terre Aratiue iacentis in territorio Viroleueteris in contrata Sancti Petri veteris, alias date in Emphiteusin nobili domino Faustino Sorage, pro qua Exiguntur de liuello Annuo libre decem octo planet ab heredibus quondam domini Iohannis Marie Crestonj Emphiteotis subrogatis. –

Post que predictus Reuerendus dominus Rector coram me notario et testibus suprascriptis personaliter Constitutus Dixit confessus est et manifestauit penes se habere etiam infrascripta bona mobilia supellectilia seu vtensilia que fuerunt et sunt in et de bonis rebus et Iuribus dicte Ecclesie,

Primo pali trei da altare,
touaglie da altare numero noue,
pianete numero cinque.
Camissi numero sei –
Vn calice d’argento indorato
Vna patena d’argento indorata –
Vna Croce guarnita d’argento.
Para vno de candeleri. –
vn altro para di ferro –
vn vaso d’argento Indorato per il Santissimo Sacramento.
vno tabernacolo.
vna lampada d’ottone. –
para vno dopieri con li suoi piedi.
vno missale nouo. –
vn turibuol con la nauicella. –
Amelini trei di stagno con la cassa per la cresma.
Corporali et Animele numero sei.
Tela verde per coprir l’altare. –
Vna cudraza de albara. –

De quibus omnibus rogatus fui Ego Iulius Bayuera notarius presens publicum conficere instrumentum ad laudem sapientis etc. <6r>

Vlterius Anno, Indictione. die, loco, et testibus Antedictis, Prefati omnes perquissitores [?] et designatores Electi utsupra Constituti Coram Reuerendo domino presbitero Iacobo de Alexandrinis Rectore Ecclesie Sancti Rochi dicte terre Viroleueteris Designauerunt et Designant predicto Reuerendo domino presbitero Iacobo presenti representanti agenti et stipulanti per se ac nomine dicte sue Ecclesie et sucessorum in ea vocatis conferentibus etc. infrascripta bona res et Iura et seu in bonis rebus et Iuribus existentia dicte Ecclesie Sancti Rochi, videlicet,

[27] Vnam petiam terre Aratiue tantum iacentem In dicto territorio Viroleueteris In contrata Carpeneti, coheret Amonte heredes quondam Danielis de Pellatis, asero et ameridie Ingressus, amane heredes quondam domini Bartholomei de Firmis, Mensure plodiorum Trium, tabularum Quinquaginta p  3 t  50 p  –

Post que predictus Reuerendus dominus presbiter Iacobus Rector coram me notario et testibus suprascriptis constitutus Dixit confessus est et manifestauit penes se habere etiam infrascripta bona mobilia et supellectilia seu vtensilia que fuerint et sunt in et de bonis rebus et Iuribus dicte Ecclesie Sancti Rochi, videlicet,

vna Croce d’ottone. –
pianete trei, vna de damasco uerde, vna de pan rosse, vna de sarza rossa.
vn calice con la sua patena.
Camussi doi. –
Touaglie Quatro. –
corporali Quatro con le sue Anime.
Vn messale.
Candeleri doi de ferro. –

De quibus omnibus rogatus fui Ego Iulius Bayuera notarius presens publicum conficere Instrumentum ad laudem Sapientis etc.

 


[1] Scil.: “predette”.   [2] Scil.: “è”.   [3] Scil.: “Petrum Mariam”.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it