1511 novembre 30, Scorzarolo.

Il protonotario apostolico don Uberto Gambara viene immesso in possesso della chiesa di San Giacomo di Scorzarolo da Lorenzo Zilioli, console del borgo, tramite il procuratore Girolamo Zanetti, cittadino di Brescia residente a Verola Alghisi.

Brescia - Archivio di Stato: Notarile Brescia, filza 353, notaio Tonino Grena.

Ediz.: Casanova, 1999, pp. 48-49.


Tenuta possessio Reuerendissimi domini Vberti de gambara pro ecclesia de scorzarolo

IN xpisti nomine amen - anno a·natiuitate eiusdem millesimo quingentesimo vndecimo Indictione quartadecima die vltimo mensis nouembris In ecclesia Infrascripta sancti Iacobi de Scorzarolo sita In spolto dicte terre Scorzaroli districtus Brixie presentibus Iacobo de carariis et petro filio quondam Antonii de mombellis ambobus de virola algisij ad·presens habitatoribus dicte terre Scorzaroli testibus etc. Asserentibus etc.

Ibi laurentius de ziliolis consul dicte terre Scorzaroli omni meliori modo etc. posuit et Induxit ac ponit et Inducit spectabilem dominum Hyeronimum filium domini Xristofori de zanettis ciuem brixie ad presens habitatorem virole algisij presentem et acceptantem nomine et vice Reuerendissimi domini vberti filii quondam Illustris domini comitis Iohannis Francisci de gambara dei et apostolice sedis gratia protonotarii apostolici In et ad tenutam et corporalem possessionem seu quasi ecclesie sancti Iacobi dicte terre de Scorzarolo et bonorum eiuzdem ecclesie manibus capiendo eum et ducendo per Cornua altaris dicte ecclesie et per funem et pulsationem campanelle dicte ecclesie Dando etiam In eius manibus candelabra et pacem existentia super dictum altare et ipsum ducendo <h>ac et illac per dictam ecclesiam ac etiam aperiendo et claudendo hostia eiusdem ecclesie et cetera alia faciendo que In talibus requiruntur et fieri solent et debent protestans ipse dominus hyeronimum agens utsupra se ipsam tenutam accepisse et accipere et In ea esse non tantum animo sed etiam et corpore et quod omne aliud suum Ius sibi saluum sit

de quibus omnibus et singulis suprascriptis rogatus sum ego Toninus de grena notarius publicum conficere Instrumentum ad laudem viri sapientis.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it