1540 gennaio 27, Verola Alghisi.

Il canonico di Brescia don Angelo Ugoni, rettore della chiesa di San Giacomo in Scorzarolo, assume per un anno o più il prete Agostino de Pellatis, cittadino di Brescia residente a Verolavecchia, come cappellano della chiesa di Scorzarolo.

Brescia - Archivio di Stato: Notarile Brescia, filza 620, notaio Federico Grena.

Ediz.: Casanova, 1999, pp. 53-54.


In xpisti nomine amen anno a·natiuitate eiusdem millesimo quingentesimo Quadragesimo Indictione tertiadecima die vigesimo septimo mensis Ianuarij In apotheca domini presbiteri Tonini de grena sita In terra Virolealgisij diocesis brixiensis In contrata platee presentibus prefato domino presbitero Tonino de grena et domino presbitero Quirino de lucijs ambobus Canonicis In prepositura ecclesie sancti laurentii de Virola predicta Testibus rogatis notis et ad hec specialiter conuocatis.

Reuerendus dominus dominus Angelus filius·quondam nobilis domini hyeronymi de vgonibus Ciuis et habitator ac Canonicus ecclesie maioris brixie et Rector ecclesie sancti Iacobi de scorzaro<lo>: omni meliori modo, Iure, via, forma, et causa Quibus melius potuit et potest conduxit et deputauit In Capellanum et pro Capellano dicte ecclesie sancti Iacobi dominum presbiterum Augustinum filium Dominici de pellatis Ciuem brixie habitatorem In Virolaueteri presentem et acceptantem Qui habeat et promisit Celebrare missam et deseruire In diuinis offitijs In dicta ecclesia sancti Iacobi omni die saluis Iustis et legittimis Impedimentis per vnum annum Continuum proxime futurum Incepturum In Kalendis februarij proxime futuri et vltra ad beneplacitum vtriusque partis: Cum salario solito soluendo {ratam}i In fine Cuiuslibet mensis per franciscum dictum fortum de girellis et Xristoforum filium·quondam pecini de dictis girellis Conductores possesionum dicte ecclesie sancti Iacobi presentes et Contentantes de Comissione et mandato prefati domini Angeli: hoc pacto Quod dictus dominus presbiter Augustinus viuere debeat morigeratus et pro posse se accomodare cum populo dicte terre de scorzarolo et si Celebrare non poterit In dicta ecclesia Quod In die non Celebrando hoc denuntiare debeat Ipsi populo: Quam Conductionem et omnia et singula in presenti Instrumento contenta predicti domini Contrahentes agentes utsupra promiserunt et promittunt sibi Inuicem et vicissim sua suis refferendo perpetuo et omni Tempore firma rata et grata ac firma rata et grata <1v> habere [...][1]

De quibus omnibus et singulis suprascriptis rogatus sum ego federicus de grena notarius publicum conficere Instrumentum ad laudem sapientis.

 


[1] Segue una lunga sequela di formule notarili, non rilevanti per l’argomento.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it