1520 febbraio 7, Verola Alghisi.

Il canonico di Brescia Giovanni Angelo Ugoni, rettore della cappella di San Giacomo di Scorzarolo, viene immesso in possesso della sua chiesa e del relativo beneficio, dal prete Girolamo Anzoni, beneficiale della stessa chiesa, tramite il procuratore Baldassarre Cavalli. Segue l’elenco dei beni immobili di pertinenza del beneficio.

Brescia - Archivio di Stato: Notarile Brescia, filza 370, notaio Tonino Grena.

Ediz.: Casanova, 1999, pp. 49-52.


tenuta possessio Baldesaris de Caballis
nomine Reuerendi domini Iohannis Angeli de Vgonibus

Die septimo mensis februarij millesimo quingentesimo Vigesimo Indictione octaua In ecclesia et locis Infrascriptis sitis ut infra. presentibus Magistro Antonio filio Gasparini de barberijs de seniga et francisco filio Magistri Mafei de Venturinis ambobus habitatoribus dicte terre Virolealgisij testibus etc.

IBi Venerabilis Vir dominus presbiter Hyeronimus filius·quondam Bartolomei de anzonibus de Virolaueteri Ibidem habitator ac beneficialis ecclesie Infrascripte sancti Iacobi de scorzarolo Requisitus ad Infrascripta per Infrascriptum Baldesarem de caballis agentem ut Infra omni meliori modo etc. posuit et Induxit Baldesarem de Caballis presentem et acceptantem {procuratorio}i nomine Reuerendi domini Iohannis Angeli filij nobilis domini Hyeronimi de Vgonibus Canonici Brixiensis ac Rectoris ecclesie seu Capelle sancti Iacobi de scorzarolo {per cartam procure rogatam et scriptam per me notarium Infrascriptum die Vigesimo quinto mensis Ianuarij proxime decursi}m In et ad tenutam et corporalem possessionem seu quasi dicte ecclesie seu capelle sancti Iacobi de scorzarolo et domus eiusdem ecclesie site in dicta terra de scorzarolo necnon Infrascriptarum petiarum terre et bonorum spectantium et pertenentium dicte ecclesie seu Capelle: manibus Capiendo eum et ducendo per cornua altarium dicte ecclesie et per funem et pulsationem Campane dicte ecclesie: et per aperitionem et clausuram hostiorum eiusdem: et Ipsum ducendo hac et Illac per dictam ecclesiam: necnon faciendo eum Intrare et exire dictam domum dicte ecclesie sitam utsupra et ponendo eidem in gremio de terra et lateribus existentibus in dicta domo et faciendo eundem claudere et aperire hostia dicte domus et dando sibi Claues eiusdem in eius manibus: ac etiam dando in eius gremio de terra frondibus et herba existentibus in Infrascriptis petijs terrarum. necnon de terra et lateribus existentibus in curtiuo et fenilibus ac domibus dicte ecclesie sitis in terra Virolealgisij ac etiam ducendo {eum}i hac et Illac ante et retro per dictum curtiuum et petias terrarum et cetera alia faciendo que in talibus et similibus conueniunt et fieri solent In signum vere tenute et possessionis: Qui Baldesar dicto nomine protestatus fuit se Ipsam tenutam et possessionem accepisse et accipere dicto nomine et in ea esse non tantum animo sed etiam et corpore: et quod omne aliud suum Ius dicto nomine sibi saluum sit: ac claues eiusdem ecclesie dedit et consignauit Ipse Baldesar dicto nomine dicto domino presbitero hyeronimo presenti et recipienti ut amodo Inantea celebrare debeat in dicta ecclesia nomine dicti Reuerendi domini Iohannis Angeli de Vgonibus. et similiter dando et consignando claues dicte domus site in dicta terra de scorzarolo Laurentio filio·quondam Marchetti de zonis {negotiorum gestoris domini Vincentij de bargnano}m presenti et recipienti ut Ipsas claues et domum amodo Inantea {teneat}i nomine dicti Reuerendi domini Iohannis Angeli Qui Laurentius {agens}i nomine dicti domini Vincentij Ipsas claues accepit assertus se a·modo Ipsam domum dicto nomine tenere et possidere nomine dicti Reuerendi domini Iohannis Angeli Et similiter dando et consignando claues domus <1v> et curtiui siti et Iacentis In terra Virolealgisij in manibus Bernardini scarpelli presenti et recipienti ut Ipsas Claues domum et Curtiuum a·modo teneat nomine dicti Reuerendi domini Iohannis Angeli. Qui Bernardinus Ipsas Claue accepit asserens se a·modo In·antea Ipsam domum et curtiuum tenere et {gaudere}i et in eis esse nomine dicti domini Iohannis Angeli. Que bona sunt hec videlicet <2r>

[1]   Primo vna domus sita In spolto scorzaroli cui coheret amane fouea siue fossatum dicti spolti ameridie similiter asero curia siue columbaria et amonte dicta ecclesia saluis etc.

[2]   Item vnum curtiuum cum omnibus melioramentis super eo positis situm In terra Virolealgisij in contrata Illorum de girellis et de sachettis cui coheret amane Illi de senigis ameridie via asero Iacobus de girellis et amonte Reuerende moniales sancte Caterine de brixia saluis etc.

[3]   Item vna petia terre aratiua et vitata sita super territorio dicte terre Virolealgisij in contrata zerese cui coheret amane ameridie et asero via et amonte prefate Reuerende domine. moniales sancte Caterine saluis etc. quantacumque sit

[4]   Item vna alia petia terre {aratiua tantum}i sita super dicto territorio et in dicta contrata cui coheret amane strata partim et partim Iohaninus darninus ameridie Andreas del payario partim et partim Illustres heredes quondam Illustris domini Comitis Iohannis francisci de gambara asero strata mediante fossato adaquatorio et amonte strata saluis etc. quantacumque sit

[5]   Item vna alia petia terre aratiua et vitata sita super dicto territorio in contrata Martianorum cui coheret amane Illi de mombellis ameridie similiter partim [utsupra] partim Illustres domini heredes predicti domini Comitis Iohannis francisci asero via et amonte Andreas del payario partim ac partim Iacobus et fratres quondam pecini de girellis saluis etc. quantacumque sit

[6]   Item vna alia petia terre aratiua tantum sita super dicto territorio in contrata vocata la plicera [?] cui coheret amane viola. ameridie Illi de tedoldis asero Illi de garzonis partim et partim via et amonte via saluis etc. quantacumque sit

[7]   Item vna alia petia terre aratiua et vitata partim sita in dicto territorio in contrata vocata cho de zoch cui coheret amane via partim et partim heredes quondam Dominici de belexijs ameridie via asero viola et amonte Iohannes de armatis partim et partim Illi de pochettis ac partim Mafeus cole ac partim heredes quondam Gasparis de luchinis saluis etc. quantacumque sit

[8]   Item vna petia terre aratiua et vitata sita super dicto territorio in contrata sancti Iacobi cui coheret amane Iohaninus de paternis ameridie {domine Moniales predicte}m asero Illi de belegrandis media<n>te seriola adaquatoria amonte via saluis etc. quantacumque sit.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it