1549 settembre 21, Verola Alghise.

Maestro Nicola qm Antonio Patini di Verola Alghise barbitonsore vende un corpo di casa presso la fossa del castello a Pietro Martire qm Giacomo Griani di Orzinuovi eremita delle chiese di San Pietro e San Quirico di Scorzarolo.

Brescia - Archivio di Stato: Notarile Brescia, filza 624, notaio Federico Grena.

Ediz.: Casanova, 1998, p. 189, doc. 9 (con traduz.)


Emptio petri martiris heremitte a Magistro nicolao patino

In xpisti nomine amen. anno anatiuitate eiusdem millesimoquingentesimo quadragesimo nono Indictione septima die vigesimo primo mensis septembris In terra virole algisij diocesis brixie In domo noua Infrascripti venditoris In contrata seu burgo platee videlicet in domo aquisita ab illis de ramponis presentibus Magistro vberto filio quondam Magistri Ioannis de bignottis parolario et Magistro Bartolomeo filio Magistri Martini de siano sutore habitatoribus virolealgisij testibus etc. Asserentibus etc.

Ibi Magister Nicolaus filius quondam Magistri Antonii de patinis barbitonsor habitator virolealgisij agens pro se heredibus et successoribus suis tradidit dedit et vendidit Iure proprio Imperpetuum ad alodium petro martiri filio quondam ser Iacobi de grianis de vrceis nouis heremitte ad presens In ecclesijs Sanctorum petri et Quirici de scorzarolo districtus brixie Ibi presenti ementi et aquirenti pro se dum vixerit et post eius mortem nomine domine Caterine eius sororis vxoris xristofori de patinis et heredum et successorum Ipsius domine Caterine. nominatim vnum Corpus domus in fondo tantum videlicet coquinam vetus et fondum Ipsius coquine cum Iuribus tantum Ipsius coquine et cum totis Iuribus Curticelle et orti {pro Indiuiso cum xristoforo patino eius fratre}m et alijs Iuribus Ipsius Magistri Nicolai, reseruata Canipetta {In se Magistro nicolao venditore}m: videlicet corpus et fundum Ipsius corporis subtus apothecam {hostium cuius canipette venientem in dictam coquinam obturari debeat ad hoc ut Ire [?] aliquo Ipse Magister nicolaus se Impedire possit vltra Corpus Canipette utsupra}m quibus coquine curticelle orto et alijs Iuribus venditis coheret amane dominus petrus bonus tirellus ameridie fouea Castri asero domina laura de barberijs et amonte predictus venditor cum dicta Canipetta saluis etc. quantacumque sint ad mensuram et in estimo et quantitate Ad habendum etc. Dando etc. ponendo etc. Constituendo etc. Et hoc pro pretio et finito merchato dictorum bonorum venditorum librarum sexaginta duarum cum dimidia planet. Quod pretium predictus Magister Nicolaus venditor habuit et recepit ac habuisse et recepisse dixit et confessus fuit a predicto petro martire emptore computatis libris decem planet effectualiter In presentia testium suprascriptorum et mei notarii Infrascripti numeratis In monetis auri et argenti pro completa solutione pretij predicti ac computatis omnibus pecunijs blado et rebus habitis per Ipsum Magistrum nicolaum a dicto <Petro> Martire usque In diem presentem. Renuntiando etc. non habite etc. et exactioni non facte confessionis sub spe future numerationis etc. promittendo Idem Magister nicolaus de euictione etc. obligando etc. Constituendo etc. Et renuntiando etc.

De quibus omnibus et singulis suprascriptis rogatus sum ego federicus de grena notarius publicum conficere Instrumentum ad laudem sapientis.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it