1547 agosto 26, Scorzarolo.

Testamento di Pietro <Pacifico> qm Giacomo Rivetti di Rovato, eremita della chiesa di San Pietro di Scorzarolo.

Brescia - Archivio di Stato: Notarile Brescia, filza 1859, notaio Giulio Baiguera.

Ediz.: Casanova, 1998, pp. 187-88, doc. 8 (con traduz.)


Testamentum Petri quondam Iacobi de Riuettis de Rouado
nunc heremite Ecclesie Sancti Petri de Scorzarolo.

In xpisti nomine amen. Petrus filius quondam Iacobi de Riuettis de Rouato nunc heremita In Ecclesia Infrascripta sanus mente et Intellectu licet corpore languens considerans humanam uitam esse fragilem et caducam Et ob id volens Ita disponi sua bona mobilia et Immobilia ut nulla lis uel controuersia oriatur Inter eius posteros Fecit et condidit suum vltimum Testamentum sine scriptis nuncupatiuum Testamentum In hunc modum videlicet:

[1] In primis quidem animam suam omnipotenti Deo commendauit cum e corpore fuerit eggressa.

[2] Item legauit et Iure legati reliquit ut sepeliatur suum corpus In {Capella}[1] Sancti Quiritij de {Virolaueteri}[2] In vna capsa lignea cura et expensis Infrascripti heredis.

[3] Item legauit et Iure legati reliquit ut dictus Infrascriptus heres teneatur Facere celebrare missas Sancti Gregorij per vnum mensem per Reuerendum dominum presbyterum Thomam de pelatis parochianum In Virolaueteri In remedium anime sue.

[4] Item legauit et Iure legati reliquit quod dictus Infrascriptus heres teneatur et debeat facere celebrare vnam aliam missam ad[3] altare positum In dicta {Capella}[4] Sancti Quiritij per vnum annum continuum statim post mortem dicti Testatoris, Et hoc singulis diebus mercurij tantum In remedium anime sue.

[5] Item legauit et Iure legati reliquit ut dictus Infrascriptus heres Teneatur et debeat cum effectu dare libras decem planet domine Matthee filie magistri Iohannis de Zo {habitanti In scorzarolo.}m tempore nubili Et hoc amore Dei et In remedium anime sue.

[6] Item legauit et Iure legati reliquit quod dictus infrascriptus heres Teneatur et debeat dare cum effectu domine Iacobine filie Petri de cho vnum guarnellum In laudabili forma tempore nubili Et hoc amore Dei et In remedium anime sue utsupra:

[7] Item legauit et Iure legati reliquit ut dictus Infrascriptus heres Teneatur et debeat dare et numerare cum effectu Faustino et Iohanni Petro {de Riuettis}i fratribus et fratribus non vterinis dicti Testatoris de dicta Terra Rouadi Soldos uiginti planet pro singulo eorum dandos semel tantum post mortem dicti Testatoris Et hoc pro omni et Toto eo quod dicti fratres et quilibet eorum uel eorum heredes et successores ullo umquam tempore petere uel exigere possent poterant et potuissent ex bonis dicti Testatoris causa et occasione hereditatis uel successionis uel Institutionis uel quacumque alia causa tam tacita quam expressa volens et Iubens <1v> dictos fratres et quemlibet eorum et heredes et successores eorum esse et perpetuo fore quietos Tacitos et contentos In dicto legato.

[8] Item legauit et Iure legati reliquit domine Iacobine filie quondam Petri de capreronibus de Sancto Geruasio et uxori legitime dicti Testatoris ut sit domina donna maior usufructuaria omnium et singulorum bonorum dicti Testatoris cum toto pleno mero atque Integro usufructu donec ea uixerit vidua et honesta et ultra legauit et et Iure legati reliquit dicte eius uxori libras Quadraginta planet In contradotem.

[9] In reliquis autem omnibus et singulis suis bonis mobilibus et Immobilibus Iuribus rationibus Actionibus nominibus debitis creditis presentibus et futuris Et maxime et specialiter In liuellis saluis suprascriptis legatis legauit Instituit et Ordinauit suum heredem vniuersalem ser Petrum quondam ser Iohannis de Girellis de Virola algisij uel eius heredes et successores omni melliori modo etc. {curatorem autem dicte eius uxoris et iuris Testamenti executorem legauit et esse voluit Dominicum quondam Augustinj de Pelatis absentem tamquam presentem liberans eum etc.}m Cassans [...]

Actum conditum celebratum {et confirmatum}m fuit hoc presens Testamentum per dictum Petrum Testatorem Iacentem In lecto sito In quadam camera cubiculari domorum Ecclesie Sancti Petri de Scorzarolo districtus Brixie Anno a xpisti natiuitate Millesimo Quingentesimo Quadragesimo septimo Indictione quinta die uero Vigesimo sexto mensis Augusti: Presentibus Reuerendo presbytero domino Thoma de Pellatis parochiano In Virolaueteri. domino Iohanne Antonio filio Petri de Zabalijs diacono, Petro suprascripto de Zabalijs, Iohanne quondam Petri de spirano habitatore In Virolaueteri. necnon Antonio quondam Iohannis de cerutis, Dominico quondam Andree de Zabalijs et Bernardino quondam Blasij de Ressis de Pescarolo districtus cremone omnibus habitatoribus In Terra Scorzaroli Testibus Idoneis notis et uocatis per suprascriptum Testatorem et asserentibus cognoscere suprascriptum Testatorem. Super quibus omnibus ego Iulius de Bayueris publicus notarius presens rogatus fui publicum conficere Instrumentum ad laudem Sapientis. <2r>

Testamentum Petri quondam Iacobi de Riuettis de Rouado nunc heremite
In Ecclesia Sancti. Petri de Scorzarolo

In fide.

 


[1] Nel margine, in sostituzione di «Ecclesia», depennato.   [2] Nell’interlinea, in sostituzione di «scorzarolo», depennato.   [3] Segue: «secundum», depennato.   [4] Nell’interlinea, in sostituzione di «Ecclesia.», depennato.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it