1537 gennaio 23, Verola Alghisi.

Don Angelo qm Girolamo Ugoni, canonico della cattedrale di Brescia, rettore della cappella di San Giacomo e delle chiese di San Pietro e San Quirico di Scorzarolo, investe frate Pacifico <Pietro> Rivetti di Rovato come eremita presso le chiese eremitarie di San Pietro e di San Quirico.

Brescia - Archivio di Stato: Notarile Brescia, filza 356, notaio Tonino Grena.

Ediz.: Casanova, 1998, pp. 184-185, doc. 5 (con traduz.)


Locatio Reuerendi domini Angeli de Vgonibus In fratrem petrum de riuettis heremitte

IN xpisti nomine amen. anno anatiuitate eiusdem millesimo quingentesimo Trigesimo septimo Indictione decima die Vigesimo tertio mensis Ianuarij In Caminata teranea petri de girellis Infrascripti sita In terra Virole algisij diocesis Brixiensis In burgo superiori presentibus domino presbitero Marco Antonio de Cornachinis de Quinzano Petro filio quondam Betini de girellis et Bartolomeo filio quondam Iohannis de zerlinis omnibus habitatoribus dicte terre Virolealgisii testibus rogatis notis et ad hec specialiter conuocatis. Asserentibus sese cognoscere Infrascriptas partes et per me notarium Infrascriptum cognitas. IBi Reuerendus dominus Angelus filius quondam Nobilis domini hieronymi de vgonibus Ciuis et habitator Brixie ac Canonicus Catedralis ecclesie maioris Brixie ac rector Capelle sancti Iacobi scorzaroli Et similiter Rector ecclesiarum sanctorum Petri et Quirici sitarum super territorio dicte terre scorzaroli Brixiensis diocesis Constituit fratrem pacificum de riuettis de Rouado heremittam ad dictas ecclesias heremitarias sanctorum Petri et Quirici sitas utsupra toto tempore eius vite Ipso tamen bene viuente et da homo da bene Ita et taliter quod dictus frater Pacificus possit et valeat gaudere e<t> vsufructuare dictas ecclesias sanctorum Petri et Quirici cum domibus et edificijs Ibidem existentibus et cum Iuribus dictarum ecclesiarum heremitariarum ac Elimosine que offerentur In dictis locis penitus sint Ipsius heremite toto tempore eius vite absque vlla contradictione Cum hoc tamen quod dictus frater pacificus heremita teneatur fabricare ad dicta loca et augmentare deuotionem Iuxta posse suum. Item quod dictus frater Pacificus teneatur soluere quolibet anno predicto domino Angelo libras sex planet et paria duo Caponum bonorum quolibet anno In festo sancti Martini uel in eius octaua sub pena dupli sic in dicto termino non soluti. Item quod dictus frater pacificus heremita expelli non possit adictis duobus locis heremitarijs toto tempore vite sue Ipso viuente more boni heremite. Promittentes etc. [...]

De quibus omnibus et singulis suprascriptis rogatus sum ego presbiter Toninus de grena notarius publicum conficere Instrumentum ad laudem viri sapientis.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it