1518 giugno 7, Verola Alghisi.

Il francescano fra Paolo da Lodi, commissario sostituto del Sacro Apostolico Ospedale di Santo Spirito in Sassia di Roma, aggrega la confraternita dell’altare di Santa Maria nella chiesa di Santa Maria <sul Cimitero> di Verola Alghisi alla confraternita del suddetto Ospedale, col consenso del prete don Matteo Boni preposito dell’altare.

Brescia - Archivio di Stato: Notarile Brescia, filza 617, notaio Federico Grena.

Ediz.: Casanova, 1998, pp. 180-181, doc. 2 (con traduz.)


pro fraternitate sancti Spiritus in saxia

Die septimo mensis Iunij millesimo quingentesimo decimo octauo Indictione sexta In {domo habitationis Reuerendi domini parochiani prepositure sancti Laurentii terre}m Virolealgisij diocesis brixiensis sita In Castro dicte terre Virolealgisij. presentibus domino presbitero Ludouicho de pelegrinis Baptista de bechalettis et {Magistro}i Mariano de Venturinis testibus etc. Asserentibus etc.

IBique Reuerendus dominus frater paulus de Laude ordinis minorum sacre teologie doctor sacri et apostolici hospitalis sancti spiritus in saxia de Vrbe Comissarius substitutus ut ex literis sue substitutionis patet a Reuerendo domino Bernardino de Zachirolis Imolense principali Ipsius apostolici hospitalis emanatis et manu propria subscriptis ac sigillo officij sui sigillatis per me notarium Infrascriptum visis Lectis et Intellectis

Volens Iuxta tenorem literarum apostolacarum[1] confratres in confraternitatem prefati sacri et apostolici hospitalis sancti Spiritus per Ipsum receptos et agregatos In terra Virolealgisij pri­uilegijs gratijs facultatibus et Indulgentijs a summis romanis pontificibus sibi concessis cum omni eorum comoditate frui vti et gaudere statuit et ordinauit de conscensu Reuerendi domini presbiteri Mathei de bonis prepositi altare sancte Marie quod est in ecclesia sancte Marie terre Virolealgisij et Illud auctoritate apostolica sibi comissa recipit pro membro dicti sacri et apostolici hospitalis sancti spiritus in saxia de Vrbe Ita quod omnes confratres Illud altare Visitantes omnes Illas Indulgentias consequantur quas Rome consequerentur si predictum hospitale sancti spiritus visitarent prout concesserunt summi romani pontifices

Item Vt fideles Ipsi pias elimosinas predicto hospitali confidentius et deuotius contribuant ordinat predictus dominus Comissarius et collocat Ibi auctoritate predicta vnam capsam apud altare predictum sancte Marie cum tribus clauibus quarum Vna sit nunc penes Ipsum dominum presbiterum Matheum uel qui pro tempore erit curatorem relique due sint penes massarios Infrascriptos videlicet Bartolinum parentem et {Iohannem de sachettis}i quos Ipse Reuerendus dominus Comissarius pro hoc anno tantum elegit et deputauit finito vero anno teneantur predicti massarij omnes fratres Insimul conuocare uel saltem mayorem partem et alios duos massarios in nomine domini eligere qui massarij teneantur de mense in mensem aut {ad alium terminum mayorem prout eis videbitur}m aperire predictam capsam et elemosinas Ibi Inuentas numerare ac vnus eorum in Libro describere et alter pecunias tenere. <1v>

Item ordinat predictus Reuerendus dominus Comissarius auctoritate predicta quod de dictis elemosinis accipiatur sexta pars et detur Ipsi domino presbitero Matheo uel qui pro tempore erit animarum curatori pro substentatione Ipsius sacerdotis et ornamento altaris

Cum hoc onere quod predictus sacerdos teneatur omni prima dominica singuli me<n>sis celebrare Vnam missam de spiritu sancto pro salute omnium confratrum ut spiritus sanctus dirigat eos in Viam salutis

Item quod Ipsa prima dominica anuntiet omnes Indulgentias que erunt per totum mensem Ipsis confratribus concessas.

Item processionem faciat saltem circhum circha ecllesiam[2] dicendo Imnum Veni creator spiritus ut deus a<u>xilietur omnibus confratribus

Relique quinque partes dictarum elemosinarum teneantur et conseruentur In manu Ipsius Massarij nec dentur alicui nisi nuntio deferenti literas testimoniales Reuerendissimi domini p<re>ceptoris Ipsius sacri et apostolici hospitalis sancti spiritus in saxia de vrbe et qui pro tempore erit et tunc faciant sibi scribere per Ipsum nuntium vnum chirographum de receptione uel Instrumentum per manum publici notarii Et hanc dicit Ipse Reuerendus dominus Comissarius esse voluntatem Reuerendissimi domini p<re>ceptoris

De quibus omnibus et singulis suprascriptis rogatus sum ego federichus de grena notarius publicum conficere Instrumentum ad laudem viri sapientis

 


[1] Scil.: “apostolicarum”.   [2] Scil.: “ecclesiam”.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it