1529 agosto 9, Verola Alghisi.

Il conte Brunoro Gambara qm Gianfrancesco istituisce una cappellania quotidiana nella chiesa di Santa Maria sul cimitero di Verola Alghisi.

Brescia - Archivio di Stato: Notarile Brescia, filza 359, notaio Tonino Grena.

Ediz.: Casanova, 1998, p. 182, doc. 3 (con traduz.)


dotatio Altaris sancte Marie Virolealgisij

Die nono mensis Augusti millesimo quingentesimo vigesimo nono Indictione secunda. In Apotecha mei notarii Infrascripti sita In terra Virolealgisij diocesis Brixiensis In contrata platee presentibus Magnifico domino Ioanne francisco filio quondam domini Iacobi de Bayuerijs Ciue brixie pottestate Virolealgisij. et Tonolo filio quondam Pecini de venturinis ambobus habitatoribus dicte Terre Virolealgisij necnon domino Ioanne Antonio de monte notario Ciue et habitatore Brixie omnibus Testibus etc. Asserentibus etc.

IBi Illustris dominus Comes Brunorius filius quondam Illustris domini Comitis Ioannis francisci de gambara volens de bonis sibi adeo Colatis elargire et dispensare In honorem dei et Beatissime Virginis marie In remedium anime sue Ex certa eius animi scientia et motu proprio et ex eius deuotione et omni meliori modo Iure via forma et causa quibus melius potuit et potest fecit disposuit et ordinauit ac se realiter et personaliter obligauit dare soluere et numerare quolibet anno Imperpetuum vni Capellano seu sacerdoti per eum elligendo uel per eius heredes et successores Qui celebrari debeat ac teneatur in ecclesia sancte Marie qottidie missam in dicta ecclesia sita super Cemiterio sancti Laurentii dicte terre Virolealgisij libras triginta sex planet quolibet anno obligando dictus dominus Comes pro premissis attendendis se personaliter et omnia et singula sua bona presentia et fut[ura] pigneri[1] Constituendo se ea bona precario Iure possidere Et Renuntiauit etc.

De quibus omnibus et singulis suprascriptis rogatus sum ego Toninus de grena notarius publicum conficere Instrumentum ad laudem viri sapientis etc.


[1] Scil.: “pignori”.

© 2009 - 2021, GAFO-Quinzano.it