1557 luglio 1, Verolavecchia.

Testamento del prete don Guarino qm ser Betino de Luciis di Verola Alghise.

Brescia - Archivio di Stato: Notarile Brescia, filza 1867, notaio Giulio Baiguera.

Ediz.: Casanova, 1998, pp. 190-192, doc. 10 (con traduz.)


Testamentum Reuerendi domini Presbyteri Guarinj filij quondam ser Betinj de Lucijs

In XPisti nomine Amen. Quum nihil sit certius morte et nihil jncertius hora mortis. Idcirco Reuerendus presbyter dominus Guarinus filius quondam ser Betinj de Lucijs habitator in terra verole algisij, sanus animo mente jntellectu et corpore volens Ita prouidere sue substantie, ne post eius obitum ulla lis quo [?] uel controuersia oriatur de ipsa substantia ipsam et omnia sua jura propria mobilia et immobilia disposuit per presens suum vltimum testamentum nuncupatiuum sine scriptis hoc modo videlicet [1]

[1] Inprimis quidem commendauit animam suam omnipotenti Deo cum e corpore exire contigerit.

[2] jtem voluit et mandauit ut suum corpus sepeliatur in ecclesia Sancte Marie dicte terre Virole algisij post altare maius ipsius ecclesie in vna Arca construenda sumptibus et expensis jnfrascripti heredis vniuersalis statim post mortem ipsius domini testatoris.

[3] jtem legauit et jure legati Reliquit ut jnfrascripta heres vniuersalis teneatur et obligata sit facere celebrare vnam missam singulis diebus per tempora perpetua in dicta ecclesia Sancte Marie ad dictum Altare maius per aliquem sacerdotem bone fame et vite eligendum ex consanguineis ipsius domini testatoris propinquioribus, si qui erunt sacerdotes sui propinqui. et si non erunt, voluit et firmiter mandauit ut de tempore in tempus eligatur alius sacerdos bone fame et vite per tres propinquiores et Antiquiores de Agnatione dicti domini testatoris. Cui sacerdoti sic perpetuo celebranti dictam missam utsupra predictus dominus testator Cessit Assignauit et constituit mercedem seu eleemosinam dicte misse de libris trigintatribus soldis decem planet <1v> exigendis singulo Anno per dictum dominum sacerdotem sic celebrantem ab jnfrascriptis debitoribus liuellarijs predicti domini testatoris videlicet libris decem a Bartholomeo et fratribus filijs quondam Bernadinj de Polis dicti el bairsello vt apparet jnstrumento rogato per magistrum Marcum de Notarijs notarium sub die etc. Et libris duodecim soldis decem exigendis a Reuerendo domino presbitero Bernardino de Salis debitore vt apparet jnstru­mento rogato per me Iulium notarium jnfrascriptum sub die etc. et libris vndecim planet exigendis a ser julio et fratribus filijs quondam ser Hieronymj de Spalentijs debitore vt apparet scripto facto manu propria suprascripti ser julij. Et casu quo aliqui ex dictis debitoribus liuellarijs uel omnes sese per vlla tempora affrancharent pro summis supra nominatis eo casu dictus dominus testator voluit jussit et firmiter mandauit vt pecunie dictarum sortium et capitalium jnuestiantur et inuestiri debeant in aliquo fundo et de [?] stabili vnde dictus dominus sacerdos sic perpetuo celebrans capiat et capere possit redditum et jntratam dictarum librarum trigintatrium soldorum decem pro sua eleemosina utsupra. Mandans ac tradens dictus dominus testator ac mandauit ac tradidit dictis tribus suis propinquioribus et Antiquioribus Curam negotium et facultatem inuestiendi dictas pecunias sortium et capitalium in casu affranchationum et eos Creans ac constituens executores huius testamenti per perpetua tempora maxime et specialiter in his duobus Articulis videlicet electionis dicti sacerdotis et inuestiendarum dictarum sortium et capitalium in casu utsupra.

[4] Et vltra dictam mercedem seu elemosinam sic constitutam utsupra dictus dominus testator legauit et jure legati Reliquit <2r> dicto domino sacerdoti sic perpetuo celebranti utsupra vnam cameram positam jn domo dicti domini testatoris sita in castello dicte terre virolealgisij in contrata ecclesie parochialis que camera jacet et posita est supra porticum dicte domus. Que camera perpetuo remaneat hypothecata et obligata huic seruituti videlicet pro habitatione dicti domini capellanj sic perpetuo celebrantis missam utsupra.

[5] jtem legauit et jure legati Reliquit domine Francisce filie Benedicti de Bertijs et uxori Thome de Trapis de dicta terra virolealgisij libras septuaginta quatuor soldos quindecim planet de quibus dictus Benedictus eius pater est debitor dicti domini testatoris vt apparet scripto calculi jnter eos facto, quas ipsa domina Francisca debeat et possit exigere a dicto Benedicto. et hoc Amore Dei et jn remedium anime sue.

[6] jtem legauit et jure legati Reliquit dominabus Catharine et Laure sororibus filiabus dicte domine Francisce et dicti thome libras triginta planet pro singula earum dandas per jnfrascriptam heredem vniuersalem tempore quo singule earum maritabuntur: et hoc Amore Dei et in remedium anime sue.

[7] jtem legauit et jure legati Reliquit dominabus veronice et Iulie sororibus filiabus domine Candie et ser joannis jacobi de Disamedris libras triginta planet pro singula earum dandas per jnfrascriptam heredem vniuersalem tempore quo singule earum maritabuntur et hoc Amore Dei et in remedium anime sue.

[8] jtem legauit et jure legati Reliquit Hospitali magno Brixie libras quatuordecim planet dandas semel tantum per jnfrascriptam heredem vniuersalem statim post mortem dicti domini testatoris et hoc Amore Dei et in remedium anime sue.

[9] jtem legauit et jure legati et jnstitutionis Reliquit domine Marie sororj dicti domini testatoris et uxoris dicti quondam ser Hieronymj de <2v> spalentijs vnam petiam terre Aratiuam et vidatam jacentem super territorio dicte terre verole {algisij}i in contrata que dicitur li liuelli. Cui coheret amonte Cognominatus Trementinus. amane seriola Nobilium de vgonibus. ameridie jngressus. asero Benedictus de Bertijs saluis etc. Mensure plodiorum duorum

[10] jtem vnam domum muratam cupatam soleratam de qua supra fit mentio in contrata ecclesie parochialis dicte terre Cui coheret amonte fouea castelli. ameridie Cemeterium dicte ecclesie saluis etc. quantacumque sit mensure. Excludendo tamen cameram in dicta domo existentem quam legauit pro habitatione capellanj utsupra Cum hoc onere et obligatione videlicet quod ipsa domina Maria et eius heredes et successores teneantur soluere liuella singulo Anno que solui solent super dicta domo et petia terre videlicet pro domo, soluant Reuerendo domino Rectori dicte ecclesie parochialis. et pro petia terre soluant Magnifico Comiti Brunorio de Gambara. et post mortem dicte domine Marie predictus dominus testator substituit et substitutos esse voluit per fideicommissum filios masculos legitimos dicte domine marie et eorum filios in jnfinitum masculos exclusis semper feminis. et hoc pro omni et toto eo quod dicta domina Maria uel dicti eius filij possent petere habere et consequi jn bonis et juribus predicti domini testatoris quacumque ex causa quomodocumque quandocumque et qualitercumque.

[11] In omnibus autem et singulis reliquis suis bonis jmmobilibus mobilibus juribus rationibus Actionibus nominibus debitis creditis et specialiter in liuellis, saluis omnibus premissis in suo statu et esse <3r> predictus dominus testator Instituit Ordinauit et esse voluit {suam heredem vniuersalem}m dominam Dominicam eius sororem et uxorem quondam magistri Achillis de Barganis et post eius mortem substituit et substitutum esse voluit dicte domine Dominice magistrum Ioannem baptistam filium dicte domine Dominice, Hoc expresse declarato per dictum dominum testatorem videlicet quod si dictus Magister joannes baptista decederet absque filijs masculis natis ex legitimo matrimonio, eo casu ipsa bona Et hereditas deueniant et deuoluantur pleno jure jn filios masculos dicte domine Marie legatarie utsupra. Ita tamen quod dicta domina Dominica sic instituta utsupra non possit cogi ad ullum jnuentarium conficiendum neque ad satisdandum neque ad prestandum ullum juramentum occasione bonorum mobilium ab ullis personis ei substitutis utsupra quam ipse dominus testator liberauit et absoluit ex nunc prout ex tunc et econuerso occasione dictorum bonorum mobilium non obstantibus dictis substitutionibus factis utsupra. Cassans [...]

Actum conditum et celebratum fuit hoc presens testamentum per predictum Reuerendum dominum presbiterum Guarinum sanum animo et corpore utsupra ac scriptum et publicatum per me Iulium notarium Infrascriptum <3v> Anno a XPisti natiuitate Millesimo Quingentesimo Quinquagesimo septimo jndictione Quintadecima die uero primo mensis julij jn terra veroleueteris districtus Brixie in contrata bragidenoue. jn camera terranea domus habitationis mei julij notarii jnfrascripti. Presentibus Reuerendo presbitero domino jacobo de Alexandrinis Curato, magistro jnnocentio filio quondam magistri Antonii de cho, ser simone et ser lelio fratribus filiis quondam domini Defendi de Bordonalibus, ser Paulo et ser julio fratribus filiis quondam ser johannis de Bosijs, et ser johanne filio ser Francisci de valentinis omnibus habitatoribus in dicta terra veroleueteris testibus idoneis notis et vocatis a dicto domino testatore et cognoscentibus dictum dominum testatorem et cognitum a me notario jnfrascripto Rogando me julium de Bayueris notarium vt hoc presens testamentum scriberem et publicarem ad laudem sapientis. etc.


[1] La suddivisione in paragrafi e la numerazione sono redazionali.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it