1540 aprile 26, Verola Alghisi.

Il conte Brunoro qm Gian Francesco Gambara, a nome del fratello Uberto cardinale di San Silvestro, investe Battista qm Antonio Fachinzetti della chiesa di San Giorgio di Verola Alghise.

Brescia - Archivio di Stato: Notarile Brescia, filza 368, notaio Tonino Grena.

Ediz.: Casanova, 1998, pp. 186-187, doc. 7 (con traduz.)


26 aprilis 1540

I<n>uestitura Baptiste de fachinzettis ab Illustri domino Comite Brunorio Gambare
de ecclesia sancti Georgij et eius Iuribus.

IN xpisti nomine amen anno anatiuitate eiusdem millesimo quingentesimo quadragesimo Indictione tertiadecima die Vigesimo sexto mensis Aprilis In Camera turris sita In pallatio Illustris domini Comitis Brunorij sito In terra Virole algisij In contrata floreni presentibus nobile domino Nicolao filio quondam domini Bartolomei de burgo ciue Cremone Ser Appolonio filio quondam Magistri Maphei de Venturinis et ser Tonolo filio quondam pecini de Venturinis omnibus testibus etc. Asserentibus etc.

IBi Illustris dominus Comes Brunorius filius quondam Illustris domini Comitis Ioannis francisci de Gambara procurator et agens procuratorio nomine Illustri et Reuerendissimi domini domini Vberti de Gambara dei et apostolice sedis gratia Cardinalis tituli sancti Siluestri per cartam procure rogatam per ...[1] notarium vrbis die et anno in ea contentis ... [2] per baculum quem in suis manibus tenebat Inuestiuit et Inuestit Baptistam filium quondam Antonii de fachinzettis presentem et hanc Inuestituram recipientem nominatim de ecclesia sancti Georgij et de omnibus suis bonis et pertinentijs suis videlicet de petia terre circumstante Ipsi ecclesie et de alia petia terre sita super territorio Virolealgisij In contrata Vie longe cui coheret amane et ameridie Via asero Illi de cenate habentes causam ab ecclesia sancti Laurentii dicte terre Virole algis et amonte Iacobus de sachettis habentes causam utsupra quantacumque sit ad mensuram. Ad habendum etc. Dando etc. ponendo etc. Cum hijs tamen pactis videlicet quod dictus Baptista debeat se Induere more heremitte, et quod non debeat blasfemare deum nec Virginem Mariam neque sanctos uel sanctas neque ludere ad cartas nec alios actus Inhonestos facere nec dicere Imo bene et honeste viuere more boni heremitte, religiosi et deuoti et dictam ecclesiam et domos et petias terre toto posse suo bonificare ac homines et mulieres ad dictum locum ad deuotionem Inducere ac vitam bonam et honestam ducere more boni heremitte Et sic dictus Baptista promisit ac se obligauit in omnibus et per omnia facere proutsupra

De quibus omnibus et singulis suprascriptis rogatus sum [ego presbiter Toninus de grena notarius publicum conficere Instrumentum ad laudem viri sapientis]


[1] Spazio bianco nel ms.   [2] Spazio bianco nel ms.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it