1539 novembre 17, Verola Alghisi.

Pietro qm Giacomo Rivetti di Rovato detto frate Pacifico, eremita di San Giorgio di Verola Alghisi, vende a Bernardino qm Pecino Basioli di Verola Alghisi diritti enfiteutici su un cortivo e un orto.

Brescia - Archivio di Stato: Notarile Brescia, filza 620, notaio Federico Grena.

Ediz.: Casanova, 1998, pp. 185-186, doc. 6 (con traduz.)


Emptio Bernardini basioli a fratre pacifico de Rouato

Die decimoseptimo mensis nouembris millesimo quingentesimo Trigesimo nono Indictione duodecima In Camera Cubiculari domini presbiteri Tonini de grena sita In terra virolealgisij diocesis Brixiensis, In contrata platee. presentibus fratre francisco filio quondam Bernardini farinelli de Quintiano Ibidem habitatore tertij ordinis sancti francisci et Magistro hyeronimo filio quondam Gratioli de Curticellis habitatore Virolealgisij Testibus etc. Asserentibus etc.

IBi petrus filius quondam Iacobi de Riuettis de Rouato dictus frater pacificus heremitta sancti Georgij de virolaalgisij agens pro se suisque heredibus et successoribus dedit et vendidit Iure proprio Imperpetuum Bernardino filio quondam pecini de basiolis habitatori dicte terre virolealgisij Ibi presenti ementi et acquirenti pro se suisque heredibus et successoribus nominatim meliorame<n>tum et Ius emphitheoticum vnius curtiui et orti seu medietatis eiusdem Curtiui videlicet Iura acquisita per Ipsum fratrem pacificum a Nicolao de segandis. quibus coheret amane domina Antonia de segandis ameridie heredes bernardi bernichi habentes Causam a sebastiano de grena p<ar>tim et partim franciscus lachinus habens Causam a domino pesbitero Tonino de grena asero Bartolomeus de luchinis et amonte suprascripta Antonia de segandis saluis etc. Que medietas est Tabularum vigintiquinque curtiui et orti per Iustam mensuram. De Qua medietate fondi dantur et soluuntur solidi Triginta duo {cum dimidio}i et vnum par Caponum singulo anno de liuello predicto sebastiano Qui Bernardinus emptor promisit Ipsum fratrem pacificum conseruare Indemnem et Illesum a dicto sebastiano etc. Ad habendum etc. Dando etc. ponendo etc. Constituendo etc. Et hoc pro pretio et finito merchato librarum Quadra-ginta quatuor planet pro dictis melioramentis. Quas pecunias Idem frater pacificus venditor In presentia ad Instantiam et requisitionem dicti Bernardini emptoris dixit et sponte confessus fuit se habuisse et recepisse dictas libras Quadraginta quatuor planet a dicto Bernardino emptore. Renuntiando etc. promittendo de euictione etc. Quantum est pro dato et facto proprio etc. obligando etc. Constituendo etc. et renuntiando etc,

De Quibus omnibus et singulis suprascriptis rogatus sum ego federicus de grena notarius publicum conficere Instrumentum ad laudem sapientis.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it