1536 maggio 6, Verola Alghisi.

a) Il conte Brunoro qm Gian Francesco Gambara, a nome del fratello Uberto vescovo di Tortona, investe frate Rocco qm Giovanni Malvezzi di Mompiano della chiesa di San Giorgio in Verola Alghisi.

b) Il prete don Quirino Luzi, canonico di Verola Alghisi, immette ritualmente frate Rocco Malvezzi in possesso della chiesa di San Giorgio.

Brescia - Archivio di Stato: Notarile Brescia, filza 356, notaio Tonino Grena.

Ediz.: Casanova, 1998, pp. 182-184, doc. 4 (con traduz.)


Inuestitura fratris Rocchi de ecclesia sancti Georgij

Die sexto mensis Maij millesimo quingentesimo trigesimo. sexto Indictione nona sub lodia pallatij Illustris domini Comitis Brunorij de gambara in loco terraneo sita In terra Virolealgisij diocesis Brixiensis In contrata floreni presentibus Reuerendo domino presbitero Quirino filio quondam Betini de lutijs canonico Virolensi. et domino Nicolao de burgo filio quondam domini Bartolomei ciue Cremone. ambobus habitatoribus dicte terre Virolealgisij. testibus etc. Asserentibus etc.

Ibi Illustris dominus Comes Brunorius filius quondam Illustris domini Comitis Iohannis francisci de Gambara nobilis Brixiensis agens procuratorio nomine Illustris et Reuerendissimi domini domini Vberti de Gambara {episcopi terdonensis eius fratris}m Inuestiuit et Inuestit ad rectum et perpetuum liuellum fratrem Rocchum filium quondam Iohannis maluetij de Mompiano heremittam presentem et acceptantem. nominatim de ecclesia Campestra[1] et Iuribus Ipsius ecclesie sita super territorio dicte terre Virolealgisij Intitulata sancti Georgij cui ecclesie et Iuribus coheret amane Iacobus et fratres filii quondam Pecini de girellis ameridie Bernardinus filius quondam Betini de cenate partim et partim Illi de tedoldis habentes causam ab ecclesia sancti Laurentii dicte terre Virolealgisij asero dicti de tedoldis et partim Ingressus et amonte Bartolomeus de girellis partim et partim Iohannes et fratres de mombellis ac partim dicti Iacobus et fratres de girellis saluis etc. Ad habendum etc. Dando etc. ponendo etc. promittendo etc. Constituendo etc. Dando reddendo et soluendo ac dare reddere et soluere conuenit et solempniter promisit et promittit dictus frater Rochus heremita et emphiteota dicto domino Comiti agenti utsupra paria duo Caponorum sufficientium quolibet anno In festo sancti Martini uel In eius octaua pro ficto et nomine ficti liuellarij dicte ecclesie et eius Iurium utsupra sub pena dupli etc Quo ficto sic dato et soluta[2] aut ad dictum terminum legittime oblato alia super Imposita non fiant dicto emphiteote. saluo tamen et reseruato quod si quo tempore dictus emphiteota vellet dicta Iura renuntiare quod teneatur ea renuntiare dicto domino Comiti agenti utsupra uel dicto et Reuerendissimo domino Vberti[3] principali uel successoribus eiusdem et alio seu alijs. promittentes etc. obligantes etc. Constituentes etc. Et renuntiantes etc.

De quibus omnibus et singulis suprascriptis rogatus sum ego Toninus de grena notarius et presbiter publicum conficere Instrumentum ad laudem viri sapientis etc.


Tenuta possessio fratris Rochi heremitte de Iuribus sancti Laurentii[4]

Die anno Indictione et mense antedictis In ecclesia et Iuribus Infrascriptis sitis ut Infra presentibus Reuerendo domino presbitero Iohanne petro filio quondam domini Gabriellis de Agogerijs de gandino et domino presbitero Iohanne filio Vliuerij de fornasinis Ambobus testibus etc. Asserentibus etc.

IBi Reuerendus dominus presbiter Quirinus {de Lutijs Canonicus Virolensis}m In executione Inuestiture facte hodierna die per Illustrem dominum Comitem {Brunorium procuratorio nomine}i {Illustris et Reuerendissimi domini domini Vberti de gambara eius fratris episcopi terdonensis}m fratri Rocho filio quondam Iohannis Maluetij de Mompiano heremitte in loco sancti Georgij omni meliori modo etc posuit et Induxit ac ponit et Inducit dictum fratrem Rochum presentem et acceptantem In et ad tenutam et corporalem possessionem seu quasi Ecclesie Campe<s>tre[5] nominate sancti Georgij et possessionum circumcircha dictam ecclesiam Iacentium Iure dicte ecclesie sitarum super territorio dicte terre Virolealgisij coherentium ut In Instrumento Inuestiture sibi per Illustrem dominum Comitem Brunorium de Gambara nomine Illustris et Reuerendissimi domini domini Vberti Episcopi terdonensis eius fratris hodierna die sibi facte de qua constat Instrumento rogato et scripto per me notarium Infrascriptum faciendo Ipsum osculari Cornua altaris existentis in dicta ecclesia et dando in eius manibus Candelabra existentia super dictum altare. ac etiam per manus eum accipiendo et conducendo Ipsum per dictam ecclesiam et faciendo Ipsum aperire et claudere hostium dicte ecclesie necnon dando in eius manus funem ca<m>pane et pulsando dictam campanam ac etiam eum conducendo in orto et per possessiones circum circha dictam ecclesiam existe<n>tes ac dando in eius gremio de terra lapidibus et erba ac frondibus existentibus tam in dicta ecclesia quam in dicto orto et possessionibus Iure dicte ecclesie et alios actus faciendo In signum vere et tenute possessionis dicte ecclesie et dictorum Iurium dicens et protestans Idem frater Rocchus accepisse et accipere dictam tenutam possessionem seu quasi non tantum corpore sed etiam animo In ea perseuerando usque ad consumationem vite sue et quod omne Ius dicte ecclesie sibi saluum sit

De quibus omnibus et singulis suprascriptis rogatus sum ego Toninus de grena presbiter et notarius publicum conficere Instrumentum ad laudem viri sapientis etc.


[1] Scil.: “Campestri”.   [2] Scil.: “soluto”.   [3] Scil.: “Vberto”.   [4] Evidente errore per: “Georgii”.   [5] Scil.: “Campestris”.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it