1496 luglio 30, Verola Alghisi.

Il prete don Giorgio de Robis di Pralboino, su incarico di don Mattia Ugoni, canonico di Brescia, rettore della chiesa parrocchiale di San Lorenzo di Verola Alghise, consegna al prete don Dumpetro di Albino l’inventario degli arredi di Santa Maria <sul Cimitero> di Verola Alghise.

Brescia - Archivio di Stato, Notarile Brescia, filza 352, notaio Tonino Grena.

Ediz.: Casanova, 1998, pp. 179-180, doc. 1 (con traduz.)


Inuentarium aliquarum rerum consignatarum per dominum presbiterum Georgium
de robis domino dumpetro de albino

IN xpisti nomine amen anno anatiuitate eiusdem millesimo quadringentesimo nonagesimo sexto Indictione quartadecima die penultimo mensis Iulij In sacrastia sancte Marie de Virolaalgisij districtus brixie sita in castro dicte terre presentibus domino presbitero Dominicho de salis domino Comino de sachettis et Agnolino quondam otini de gattis omnibus habitatoribus dicte terre Virolealgisij testibus etc. Asserentibus etc.

IBi Coram me notario et testibus suprascriptis Constitutus Venerabilis dominus presbiter Georgius de robis de pratalboino cui consignata fuerunt per Inuentarium Infrascripta bona per Reuerendum dominum Mathiam de vgonibus Canonichum brixiensem Rectorem parochialis ecclesie sancti Laurentii Virolealgisij prout constat Instrumento rogato per me notarium Infrascriptum die vltimo mensis Iunij proxime preteriti Et de comissione predicti domini Mathie seu domini Iohannis Baptiste eius fratris et nuntij consignauit ac dedit Venerabili domino dumpetro de albino presenti et dicta bona acceptanti. Que bona sunt hec Videlicet[1]

primo vna bulla cum pendentibus Indulgentie concessa
vnum palium altaris dalmaschini albi cum frisio viridis coloris cum figura virginis marie et cum angelis sex.
Item [vnum] alium palium ab altari sete verzelatum.
Item libre duodecim cere in candelottis non Integris.
Item vna planeta dalmaschini albi cum crosera cendati cremisini in vno panno lini Inuoluta.
Item vnus camus nouus fulcitus raso alexandrino
Item vnum amitum alexandrinum cum frisio aureo circum circha
Item vna stola et vnus manipulus damaschini albi cum crucibus cendati rubei.
Item vna planeta cendati cremesini cum crosera sete gialde cum stola et manipulo eiusdem cendati.
Item vnum camium fulcitum panno pauonatio.
Item tobaliole {septem}i ab altari et septem magne.
Item Cerei duo albi de libris vndecim laborati et similiter duo parui.
Item duo candelabra lignea laborata et duo otoni
Item vnus calix cum patena argenti cum smalto yhs
Item vna capsa in dicta sacrastia In qua sunt bona suprascripta.
Item vna anchona sita in dicta ecclesia sancte marie cum sex candelottis
Item duo cerei albi cum duobus anulis affixis suprascriptis candelottis et cum coperta nigra ante anconam.
Item vnus <1v> panicellus sete ante Imaginem sancte marie in suprascripta ancona,
Item duo candelabra ferea cum pedibus ligneis,
Item due tobaliole ab altari cum palio turchino et cruce alba in medio et duo candelabra ferea altari paruo.
Item vnus campanellus in dicta ecclesia.
Item vna capsa In qua ponuntur oblationes cum duobus clauibus et vno bancho pro sedendo.
Item duo puluinaria crocei et rubei coloris.
Item vnum missale in papiro Impressum.
Item vnus panicellus ante Imaginem beate marie in altari paruo.
Item vna capsa ferea pro lampade ante altare sancte marie.

Que bona suprascripta consignata fuerunt per predictum dominum presbiterum Georgium predicto domino dumpetro de comissione et In presentia predicti domini Iohannis Baptiste de vgonibus Qui dominus Iohannis Baptista agens nomine dicte[2] domini Mathie eius fratris pro quo de ratho promisit etc. sub obligatione etc. liberauit et absoluit ac liberat et absoluit predictum dominum presbiterum Georgium a restitutione dictarum rerum utsupra et ab omni et toto eo quod predictus dominus Mathias petere posset dicto domino presbitero Georgio pro dictis rebus utsupra promittendo etc. obligando etc. Constituendo etc. Et renuntiando etc.

De quibus omnibus et singulis suprascriptis rogatus sum ego Toninus de grena notarius publicum conficere Instrumentum ad laudem viri sapientis etc.

 

[1] La divisione in paragrafi è redazionale.   [2] Scil.: “dicti”.

© 2009 - 2021, GAFO-Quinzano.it