TEANIO Bartolomeo (?), maestro.

Gandino Giovanni, Giardino de Letterati di Quinzano, ms già appartenente all’Archivio Nember di Quinzano, ora presso gli eredi, 1717, pp. 65-69. (Cfr. Alveario, pp. 89-90).

Edizione: inedito.

Trascr.: tcas (liv. 2).


 [ritratto]

Bartolomeo Teani[1]

Bartolomeo Teani nello studio delle Belle Lettere fù Soggetto molto illustre, ed eruditissimo Rettorico, certamente degno delle Cattedre de più fioriti Studii: di quelle delle due lingue, e dell’arte Poetica, e Rettorica ne fù dell’Anno 1556 in Brescia uno de primi Professori, stato perciò anco frà quei’ più eccellenti, e canori Cigni della famosa Accademia [66] degli Occulti con tutto l’applauso annouerato, che con eterni canti di uirtù più fecero risplendere la Città, e le Dilette loro Patrie. È stato uno di quei Scolari che tant’hanno onorato il suo grande Maestro Giouanni Conti, in Quinzano, godendo artificii sì Rettorici, che pateticamente moueua gl’affetti. Con ualidi argomenti scrisse la Rettorica ad Herenium essere opera di Cicerone. Dottissimi comentarii sopra l’Arte Rettorica:

Del piacere della Cognizione:
Ad Dominicum Brixię Prętorem, Poema:
Ad Hieronymum Maurocenum Brix Pręfectum, Poema:
Ad Iacobum Aquaneum, Poema:
Ad Ioannem Antonium Taygetum Iambicum heroico mixtum.
Opere ramentate nella racolta di Antonio Taietti in Brescia, per Giouanni Battista Bozzola l’anno 1565, e dal Reuerendissimo Padre Leonardo Cozzando Seruita nella Libraria Bresciana parte prima della seconda edizione pag. 59.
In Funere Mathęi Auogari clarissimi Iure Consulti oratio. commendata dal Pianeri.
De Clade, et Depopulatione Brixiana.
In Morpheos dedicato à Girolamo Conforto medico.
Epigrammata A Nicolò Secco.
Ne Manuscritti di nostro Zio Reuerendo Don Pietro Antonio Gandino mentouati pag. 63.

Il medico Giouanni Pianeri in Breui Descriptione suę Patrię, et enumeratione illustrium Virorum così scriue[2]:

Bartholomeus Theanius, uir omnifarię eruditionis, ac utriusque linguę peritissimus, qui hodie’ Brixię [67] inter Rhetoricę, Poeticęque artis professores primum locum sibi uendicat: utinam quę ipse scripsit, quandoque in lucem proferat, nam et Rhetoricam ad Herennium à Cicerone fuisse scriptam, ualidissimis rationibus, et argumentis aduersus antiquitatem libello illo suo nundum ędito tueri conatus est: Scripsit, et doctissima Commentaria de Arte Rhetorica, in quibus sępe dormitantem, Aberantemque Trapezuntium facile ostendit. Scripsit et declamationes, et orationes plurimas: Cęterum funebris illa oratio in qua deflet interitum Mathęi Auogari Clarissimi iureconsulti ita’ me mouit, ita quorumdam pectora emolliuit, ut lachrymas multis audientibus sępe’ excusserit: Orationem etiam de uoluptate cognitionis elegantissimam edidit. Habet, et Poemata plurima, Virgilianam grauitatem, et Ouidianam facilitatem redolentia. Nam Brixiam à Gallis captam hęroicis carminibus conscriptam edidit. Optarim, ut uir ille in florentissimis Gymnasiis Italię publice’ profiteretur. Amicitia nostra in sola uirtute posita à primis annis sub primo Grammaticę Pręceptore in Patria inter nos contracta ita semper cohaluit, et adoleuit, ut post etiam corporum[3] interitum sit duratura quandoquidem animorum immortalitatem non solum sub uno <et> uero principe Christiano[4], sed, et cum Aristotele constanter, semper asserimus[5] quicdquid [!] interim delirauerit Pomponatius Mantouannus qui dum Bononię Aristotelem publice’ profiteretur, cumque in senectute morti propinqus esset moribundus ad amicos adstantes conuersus nu<n>c inquit: Amici experiar an mortalis, uel immortalis sit anima etc. continuando poi à discorere dell’immortalità dell’Anima contro l’opinione heronea del medesimo Pomponatio, e d’altri etc. [68]

Il medesimo Pianeri pure nelle sue Epistole morali Iscritte al medesimo Teani di sentimenti uirtuosi u’hà la seguente degna, che qui si ragistri[6].

Iohannes Planerius Quintianus Bartholomeo Theanio

Fabricius Cęlii filius suauissimas commendationes tuas mihi dedit. easdem ut ad te deferret rogavimus. Quintiani etiam nostri libros aliquod[7] tineis corrosos per eundem ad te misimus: pergratum mihi esset, si Brixię, tua diligentia imprimerentur, quod ut facias etiam atque etiam, rogauimus[8]. Excussimus scrinium illud in quo continebantur, atque ibi Cęlii etiam Fratris fragmenta multa, nihil tamen eius uiri perfectum, et absolutum inuenimus. Sunt eo in scrinio uolumina etiam alia nondum edita, tineis, et ipsa corrosa: Mirandorum uidelicet uolumen maximum opus uarium, et eruditum. Panegyricus in laudem Francisici Galliarum Regis, heroicis carminibus conscriptus. Quintus Curcius, imperfectus antea, nunc per Quintianum restitutus, et absolutus. Solinus olim liber paruus, nunc per eundem magnus, longisque commentariis ab ipso interprętatus. Linologię liber unus, in libros sex Distinctus. Legi etiam ipse libros eius alios, quos ad te misi, in quibus, et hominis ingenium, et eruditionem miram cognoui. Nam in Monosyllabas Ausonium superauit. in Ępographiis uero, grammaticos omnes longo interuallo post se reliquit. in Encomio urbis Venetiarum, tam poetice’, et loculenter euagatur, tam graphice’ eius urbis situm describit, ut nihil amplius eo in libro desiderari possit. uelles tamen solutę orationi plus studii adhibuisset: nam in aliis eius libris, quos ipse pedestri oratione scripsit, parum Romane’ locutum esse facile’ deprehendas, et quod docti in eo accusant, durum, et asperum, et obscurum se prestitit: antiquitatem potius, quam uenustatem, et elegantiam [69] sequi uoluit. Vir alioqui summe’ commendandus. Multum illi nominibus et[9] glorię attulit Ticinensis gymnasii interprętandi munus, in quo aliquot annos iuuenis admodum litteras humaniores publice’ professus est. Sed, et quod[10] hactenus edi<di>t, magno applausu excipi uideo. Optarim, ut sua scripta, quę nondum edita sunt, uel ipse examinasset, uel aliis examinanda tradidisset. Quoniam uero’ morte pręuentus, id pręstare non potuit, tu qui, et eius phrasim, et dicendi, scribendique artem calles, minimo negotio, si paululum adniti uelis, id muneris conficies, et absolves. Sucipe itaque mi Theani has Quintiani nostri <vigilias>, et labores, et si quid corigendum erit, tuo arbitratu corrige, emenda: nam hoc officii, et laboris, et Quintiani manes, et municipes omnes tui à te exposcunt, et efflagitant. Ego, quod ad me attinet, dabo operam, ut omnia eius uolumina, uel Brixię tuo fauore, et auxilio, uel Venetiis fratris mei, et amicorum suffragiis imprimantur, et edantur. Vale amicorum amicissime. Ex edibus nostris. 1569. Calendis Martii.

Alla sua effigge ui è questa mia Inscrizione

Deo Optimo Maximo

Bartholomeo Tjeanio Quintiano, Academico Occulto, omnifarię
eruditionis, utriusque linguę, oratorię, ac poeticę artis prę
aliis Brixię peritissimo, Romaneque linguę defensori acerrimo.
Plurium operum, ac pręcipue’ de Brixiana Captiuitate
1512, et de clade eiusdem 1529 heroicis carminibus Virgilii
grauitatem, ac Ouidii facilitatem redolentibus scritori
egregio.

Monumentum Posui

 

Di questo ne parla Don Agostino Pizzoni, et il Padre Leonardo Cozzando etc.


[1] Cfr. Alveario, pp. 89-9. [2] Planerius, 1584a, cc. 4v-5r. [3] Corretto da “corporis”. [4] Nella stampa originale: “Christo”. [5] Nella stampa originale: “asseruimus”. [6] Planerius, 1584b, ep. 29, c. 30v-21r. [7] Nella stampa originale: “aliquot quot”. [8] Nella stampa originale: “rogamus”. [9] Nella stampa originale: “nominis”. [10] Nella stampa originale: “quae”.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it