1388 ottobre 18. In castro quinzani in platea (in contrata de originis).

Compravendita. Bertolino qm Grazio de Monteciannis, abitante in Quinzano, vende a Domenico qm Fachino de Pl<aneriis>, pure abitante in Quinzano, per £ 10 plt di buona moneta, un guastum di 2 tavole, sito nel Castello di Quinzano in contrada de Oregenis, tra le cui coerenze figurano a mane la strada e a meridie i Consorcii Sancte Marie de Quinzano.

Quinzano - Archivio Comunale: Pergamene, n. 7 (notaio Giovannino Bonadei; 2° notaio Tonino Giovanardi).

Originale membranaceo: cm 23x22.

Ediz.: inedito.

 

[SN] IN xpisti nomine Anno a·natiuitate Eiusdem milesimo trecentesimo octuagesimo octauo Indictione vndecima die decimo[1] octauo 1| mensis [O]ctubris in castro quinzanj districtus brixie in platea dicti castri, Presentibus Tonino de zoanardis notario ad se subscribendum pro secundo 2| notario, Tonino de calzauachis, Bertoya ferario, Gandino de michellis, et Petro dicto Farina de zirimbellis omnibus habitatoribus 3| quinzanj testibus rogatis et specialiter vocatis et notis,

Ibi Bertollinus filius·condam Gracij de monteciannjs habitator quinzanj pro libris[2] 4| decem planetorum bone monete brixie Quas dixit et confessus fuit se habuisse et bene recepisse a Dominicho fillio condam Fachinj de pl[aneriis?] 5| [habitatore qui]nzanj ibi presente pro pretio et finito mercato Iusste venditionis et dati Exceptioni non sic habitarum [?] receptarum et sibi non datarum et numeratarum dictarum 6| [libra]rum decem planetorum dicta deca) et omni alij auxilio omnino Renunciando [?] Et exceptioni deceptionis dupplli tripplli quadrupplli [et] ultra dimedium [?] Iusti pretij 7| Et oppositioni dicti [?] malli sine causa Infactum actioni, dedit vendidit et tradidit Iure proprio Imperpetuum dicto dominicho ibi presenti per se et suos 8| heredes Recipienti stipulanti et ementi Guastum[t1] vnum Iacentem in castro quinzanj {in contrata de or[eg]enis}i cui choeret amane Via amonte Andriollus lechabraga 9| assero androna et ameridie consorcij[t2] sancte marie de quinzano salluis alijs choerentiis Veteris iVrisdictionibus que potest esse tabule due, uel circha – 10| ad habendum tenendum gaudendum et possidendum et quicquid sibi suisque heredibus deinceps placuerit perpetuo faciendi, Cum omnibus et 11| singullis que Infra [...] continentur confines uel allios siqui forent accessibus et egressibus suis usque in Viam publicam, Et cum omnibus 12| et singullis que habet supra se extra se Infra seu Intra Inintegrum omnique Iure et actione usu seu requisitione sibi ex eo uel pro eo 13| guasto aut ipsi guasti modo aliquo pertinente, dando cedendo et mandando dicto emptori omnia Iura omnesque Raciones et actiones reales 14| personales Vtilles et dyrectas mixtas et ypothecarias sibi ullo competenti et competitoe de Iure uel de facto in dicto guasto et extra 15| sibi modo aliquo spectanti et pertinenti, Ponendo eum in suum locum et Ius in hoc ut in rem suam propriam Venditam, Et constituendo eum 16| nunc procuratorem ad predicta, Quod[3] guastum dictus Bertollinus venditor se dicti dominici emptoris constituit possidere donec de eo posessionem 17| accepit corporalem quam accipiendi et retinendi sua auctoritate deinceps licentiam ei omnimodam dedit, Promittens per se et suos heredes dicto emptori 18| [sibi ?] et suis heredibus stipulari litem uel controuersiam de dicto guasto seu de parte ipsius ei uel eius heredibus ullo tempore non Infere nec Inferent 19| [... ...] consentire sed ipsum guastum tam in proprietate quam in posessione ei et eius heredibus ab omni persona comuni colegio et Vniuersitate 20| per[petuo?] legiptime deffendere et guarentare auctorizare [... ...]eshigare, Et predictam Venditionem et omnia et singulla suprascripta perpetuo firme 21| irita habere et tenere et non contrafacere uel Venire. per se uel[4] alium aliqua ratione causa uel Ingenio de Iure uel de facto sub pena duppli 22| extimatur dicti guasti habita ratione mellioramenti quod[5] pro tempore fuerit mellioratum stipulatione premissa Qua soluta uel non rata maneant omnia 23| singulla suprascripta, Item Refficere et Restituere sibi omnia et singulla dampna et expensas ac Interesse litis et extra, pro quibus omnibus 24| et singullis suprascriptis sic cum effectu attendendis et obseruandis, Obligauit se personalliter dictus Bertollus Venditor et omnia et singulla sua 25| bona presentia et futura pignori dicto dominicho emptori Constituendo se ea bona precario nomine ipsius emptoris possidere Et Renunciando ipse dand 26| [... ...] non sic in singullis fuisse et esse Verum Et omnibus statutis consilliis [?] ordinamentis et prouissionibus comunis [...] ac aliunde factis et fiendis rationi 27| circa [?] suo Iuri et legum auxilio 28|

Ego Iohaninus de bonadeys habitator quinzanj notarius his omnibus et singullis suprascriptis afuj et rogatus hanc cartam rogauj et subsignaui [?] cum suprascripta gl[ossa mea?] 29| factum in contrata de oregenis 30|

[SN] Ego Toninus de zoanardis notarius his omnibus et singullis afuj et pro secundo {notario}i rogatus hanc cartam 31| et signum meum consuetum aposuj 32|


[1] Segue «mensis», cassato. [2] Segue «decem», cassato. [3] Corretto da “Quem” (o viceversa). [4] Segue una lettera cancellata. [5] Segue una lettera cancellata.

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it