Planerio, Giovanni Quinziano, 1556
Ioannis Planerii Quintiani philosophi, et medici itali, Brevis Patriae suae descriptio, ac illustrium virorum enumeratio. In qua obiter de animorum immortalitate disseritur, Viennae Austriae, Excudebat Michael Zimmermannus, Anno MDLVI.

Si ringraziano i fratelli Maria e Vittorio Sora di Quinzano per aver cortesemente consentito la consultazione dell’esemplare da loro posseduto. Il piccolo volume è composto di cc. 11. Nell’esemplare Sora, che porta nel frontespizio la nota ms «A messer Bartolomeo pauese da | Quinzano, apresso Santo Dominic[o]», il margine superiore del fascicolo, presumibilmente all’atto della legatura, è stato tagliato, per cui risulta mancante la cartulazione, e in alcuni casi manca la prima riga della pagina (nella presente trascrizione, dove possibile, il testo è stato integrato attingendo alla edizione 1584 del medesimo testo).


IOANNIS PLA-

NERII QVINTIANI

PHILOSOPHI, ET MEDICI ITALI,

brevis patriae svae descriptio, ac

illvstrivm virorvm envmeratio.

In Qva Obiter de Animorvm Im­-

mortalitate disseritvr.

*

Viennae Avstriae.
Excudebat Michaël Zimmermannus.
Anno M. D. LVI.

<2r>

MAGNIFICIS ET ILLVSTRISS(imis).

viris, Marco, Ioanni, Hieronymo, & Iacobo, fra‑

tribus Fuggeris, Dominis meis humanissimis

Ioannes Planerius Quintianus. S(alutem). D(icit).

 

Q

Vum Viennam Austriæ metropolim venissem, atque in aduersam valetudinem incidissem, satius esse duxi Italiam patriamque repetere, præ­diola mea, apricos illos colles, riuosque prope syluas, vineas manibus meis olim consitas in­uisere, veteres propagare, nouas alias plantare, pyros, frutices varij generis inserere, fontes, riuulos deriuare, scaturientes saluberrimasque illas aquas potare, atque ita reliquum vitæ meæ agriculturæ, Sacris literis, Philosophiæ, Medicinæ, Astronomiæ, Mathematicisque contri­buere. Quoniam verò inter amœnissimos fertilissimosque Cisalpinæ Galliæ campos Brixianus ager maximè est memorabilis, propterea situm patriæ virosque in ea celebres breui hoc opusculo perstrinxi. Vobis verò, viri Magnifici & Illustrissimi, meas has vigilias dicandas existimaui, quoniam Augustana ciuitas, patria vestra præclarissima, moribus, legibus, institutis, viuendi ratione, vrbanitate, inter alias Germa-<2v>niæ ciuitates maxime excellit, vt non iniuria Augusta, hoc est Germaniæ totius princeps & Regina nuncupetur, in qua Principum comitia peraguntur. Familia etiam vestra Illustrissima vbique terrarum, atque apud exteras gentes suo splendore & Magnificentia maximè est insignis. Satis enim constat Antonium patrem vestrum virum Clarissimum ea liberalitate & pietate esse præditum, vt, præter pecunias, quas quotidie in egenos erogat, centenas etiam & amplius ędes pulcherrimas pauperibus gratis habitandas ex­hibeat, quod munus pium, sanctum, humanum, & memorabile gentibus omnibus existit. Vos etiam viri humanissimi, & Illustrissimi, paterna vestigia secuti, ob summam vestram in omnes benignitatem, & liberalitatem, atque etiam in optimum quemque, ac virtute aliqua præditum, propensionem singularem, ita Principibus om­nibus grati estis, vt nullus ampltus sit Europæ angulus, ad quem vestra, ob virtutes etiam vestras, fama celebris non peruenerit. Vos itaque viri humanissimi, meos hos labores eo vultu & animo suscipietis, quo aliorum etiam minora munera suscipere consueuistis. Viennæ Austriæ, Mense Augusto, 1556.

<3r>

IOANNIS PLANERII QVINTIA-

ni breuis Patriæ suæ descriptio, ac illu-

­strium virorum enumeratio.

 

E

St in Cisalpina Gallia Quintianum oppi­dum, viginti millibus passuum ab vrbe Brixia meridiem versus, ac prope Ollium amnem, qui Brixianorum limites à Cremonensibus amœ­nissimo fluxu discriminat. Seuerona præterea fluuio alio placidissimo saluberrimoque alluitur, Oppidum olim, nunc etiam suo partu illustre, ex quo, tanquam ex equo Troiano, Clarissimi pro­diere viri: Nam præter cœli temperiem, ac soli feracitatem, disciplina certè militari, ac literarum studio ita semper floruit, ita clarum celebreque euasit, vt non oppidum, sed vrbem verius esse dicas, ingratus sanè in Patriam videri possem, nisi viros aliquot illustres, quos illa genuit, quosque ego vidi, commemorassem, ac nefario improboque silentio præterijssem.

[1] Floret igitur hodie, atque in æternum florebit Ioannes ille Franciscus Quintianus Stoa Poëta Laureatus, municeps coëtaneusque meus, vir & doctrina & vitæ integritate insignis, qui olim in florentissimo Ticinensi Gymnasio magna <3v> audientium adimratione literas humaniores publicè professus est, cuiusque laudes libentissime nunc percurrerem, nisi eius volumina iam tri­ginta & amplius ab hinc annis in lucem edita, summam præstantissimi illius viri eruditionem ostenderent, ac perspicuam omnibus facerent, extat Epographiarum volumen maximum, nunc & auctum & diligentius quàm antea ab ipso authore elaboratum, extat & Christi seruatoris nostri vita, vario carminum genere expressa, habet & alia propediem in lucem edenda, cuius eò libentius mentionem facio, quòd non minus de patria quàm de literis optimè meritus sit, & singulari etiam beneuolentia & charitate meipsum semper prosecutus fuerit.

¶ Est & frater eius Cœlius ingeniorum scrutator acerrimus, quem vniuersa Brixiæ ciuitas arcubus triumphalibus, quos in honorem Cardinali Cornelio erexerat, præfecit, quosque ille ita varijs eruditisque inscriptionibus insigniuit, & decorauit, vt miro quodam applausu ab omnibus legerentur atque approbarentur, habet & ipse plurima volumina edenda. Hi duo filij patrem Ioannem sortiti sunt, virum per ea tempora doctum & integerrimum (deperditæ enim erant <4r> tunc Romanæ Literæ) à quo tanquam a quodam fonte innumeri ferè discipuli emanarunt. Is igitur per sexaginta & amplius annos Grammaticam literasque Latinas professus, tantum laboribus & vigilantia effecit, vt non solum filios, sed & innumeros ferè erudierit, à quo etiam ego puer prima rei literariæ elementa didici, vir certè omni laude, æternaque memoria dignus. Illi suffectus est Ioannes Maria cognomento Veronensis, vir & ipse probitate, & in erudiendis pueris & iuuenibus dexteritate mirus. Sunt & alij tam in Theologia quàm in Iure ciuili, ac Medicina viri præstantissimi, Frater Stephanus Confortus Carmelitanus, Lector, Concionator, Sacręque Theologiæ Doctor gra­uissimus, quem senem nos & Patauij & Venetijs magna omnium admiratione disputantem vi­dimus. Hieronymus Confortus Cæfarei Pon­tificijque iuris consultissimus: eius filij Marcus Antonius Medicus hodie Venetijs præstantissimus. Torquatus Brixiano in Collegio Notarius ascitus.

¶ Frater Stephanus alius Confortus superioris lateralis nepos, Lector & ipse ac Sacræ Theologiæ Doctor egregius, quem ob singularem <4v> eruditionem Dominicana familia hæreseos inquisitorem extirpatoremque creauit. Ioannes Baptista Confortus eiusdem frater, Philosophiæ ac Medicinæ studijs intentus, immatura morte pręuentus. Aloysius Confortus eorundem frater Iureconsultus hodie Brixiæ celeberrimus, cuius tres filij non minus probitate, quàm doctrina præstantes, magnum de se nomen im­mortalitatisque spem excitarunt, nam Cæcilius ob Iuris vtriusque peritiam, iuuenis admodum Salodiensium Vicarius extitit. Hieronymus prę­ter exactam in Philosophia cognitionem, tanta etiam authoritate & grauitate hodie rem me­dicam exercet, vt iam primus in vrbe omnium consensu iudicetur, cuius de concoctione Librum propediem in lucem proditurum spera­mus. Pompeius vero inter alias animi & corporis dotes Musicus præstantissimus est habitus.

¶ Frater Vincentius Patinus Dominicanus, vir & doctrina & vitæ sanctitate memorabilis, Lector subtilissimus, sacræque Theologiæ Doctor grauissimus, qui me aliâs Brixiæ in frequentissimo Fratrum disputantium consessu, vt & ipse disputarem excitauit, quique ob singularem <5r> eruditionem sub Paulo iii. Pontifice Maximo à patribus ad tractanda Orthodoxæ fidei dogmata, maxima omnium admiratione & applausu ad Synodum Tridentinam missus est, & qui in pluribus Italiæ disputationibus, et alijs dispu­tantibus præsidebat, & ipse doctissimè dispu­tando, omnium ora in se conuertebat. Vtinam quæ ille scripsit, aliquando in lucem edat, nam subtilissimas quascunque in Dialectica & Philosophia quæstiones adeò dilucidauit, vt omnes qui hactenus de his scripserunt, facilè superaue­rit, in Theologia verò materias omnes difficil­limas ita egregiè & absolutè pertractauit, vt nullus amplius discidij vel controuersiæ locus sit relictus. Iamuero supremas quascunque Gym­nasij Bononiensis dignitates adeptus, hodie ob summam doctrinam & vitæ probitatem Prin­cipum Mantuę domesticus, ac à secretis est receptus, vt non iniuria Poëtam illum dixisse putem. Principibus placuisse viris non infima laus est.

Ioannes Franciscus Patinus eiusdem frater olim Ticinensis Gymnasij Rector Magnificus, Iureconsultus ac Orator illustris, qui dum à secretis, ac auditor Marci Cardinalis Cornelij <5v> Romæ ageret, & Corneti vrbis gubernator effectus esset, iuuenis admodum fato extinctus est.

Alexander Patinus eorundem frater, maximi vir ingenij & iudicij, qui Brixiae in causis tam ciuilibus quàm criminalibus principatum facile obtinebat, & ipse hoc anno non admodum senex è vita excessit.

Frater Iulius & ipse Quintianus Pauensis, Dominicanus, Lector facundissimus Sacręque Theologiæ Doctor grauissimus, hic primùm in multis Italiæ vrbibus, vt vocant, Prior, mox Prouintialis à Neapolitanis declaratus, quæ suprema dignitas in Prouintijs, in quas tota ipsa religio diuiditur, non nisi præstantissimis pro­batissimisque viris demandari solet, deinde Epi­scopus Vestensis à Paulo iiii. Pontifice Maximo creatus, mox Suffraganeus & Vicarius archiepiscopatui Neapolitano pręfectus est, vt vaticinari de hoc viro fortasse liceat, hunc ad vlteriores Sanctę Romanę Ecclesię cardines peruenturum, quandoquidem peregrinę nationes ob sumam viri doctrinam et probitatem ad hos hactenus gradus ipsum extulerint, ambo à teneris annis sub vno Grammaticæ pręceptore in Patria militauimus, quę res effecit, vt me ille summo <6r> semper [amore & charitate sit prosecutus.][2]

¶ Frater Augustinus, & Siluester, Pauenses, Frater Angelus Ferrarius, Dominicani omnes, concionatores præstantissimi. Frater Daniel Rubeus, quem interpretando disputandoue in eadem Dominicana familia primum semper locum obtinuisse ferunt. Omnes hos & vidimus & publicè disputantes audiuimus, perlongum esset, si quot præclaros cognouimus recitare­mus, vereor etiam ne candido Lectori in his hactenus recensendis molestiam pepererimus.

¶ Antonius Bisiolius, & Aloysius eiusdem frater, Philosophi ac Medici præstantissimi.

¶ Ioannes Baptista Planerius consanguineus meus Brixiæ olim Ecclesiæ Cathedralis Canonicus atque Archidiaconus.

¶ Presbyter Gabriel Planerius Coętaneus affinisque meus, qui Romæ ob eius eruditionem Marcelli. ii. summi optimique Pontificis à Secretis agebat.

[3] Hic erat candide Lector Pontifex ille Maximus, cuius doctrina & prudentia labantem hactenus ob hæreses Ecclesiam stabiliendam sperabamus, cuius etiam liberalitate literarum stu­dia, ac bonas omnes artes pristinum candorem <6v> recepturas [... ... ...][4] vatum eminentissimus Maro in sexto Aeneidos cecinit, quum inquit.

« Si qua fata aspera rumpas
Tu Marcellus eris. »

Hunc Dij terris tantum ostenderunt, is igitur in­tra sui Pontificatus mensem, magno grauissimi Senatus Veneti, ac totius Christiani nominis mœrore fato extinctus est.

¶ Ioannes Paulus cognomento Paduanus, iuuenis Latinæ linguæ peritia, ac Iuris ciuilis scientia supra ætatem præstantissimus.

¶ Bartholomęus Theanius, vir omnifariæ eruditionis, ac vtriusque linguæ peritissimus, qui hodie Brixiæ inter Rhetoricæ Poëticæque artis professores primum locum sibi vendicat, Vtinam quæ ipse scripsit, quandoque in lucem proferat, nam & Rhetoricam ad Herennium à Cicerone fuisse scriptam validissimis rationibus & argu­mentis aduersus antiquitatem libello illo suo nondum edito tueri conatus est, scripsit & doctissima commentaria de arte Rhetorica in quibus sæpe dormitantem aberrantemque Trape­zuntium facile ostendit, scripsit & declamationes, & orationes plurimas, cæterum funebris <7r> illa [oratio in qua deflet interitum Matthei Avo]gari[5] Clarissimi Iureconsulti, ita me mouit, ita quorundam pectora emolliuit, vt lachrymas multis audientibus sæpe excusserit, habet & poëmata plurima, Virgilianam grauitatem, & Ouidianam facilitatem redolentia, optarim vt vir ille in florentissimis Italię Gymnasijs publicè profiteretur. Amicitia nostra, in sola virtute po­sita, à primis annis, sub primo Grammaticæ Prę­ceptore in Patria, inter nos contracta, ita semper coaluit & adoleuit, vt post etiam corporum intreritum sit duratura, quandoquidem animorum immortalitatem non solùm sub vno & vero Cęsare Christo, sed & cum Aristotele constanter semper asseruimus, quicquid interim delirauerit Pomponatius Mantuanus, qui, dum Bononiæ Aristotelem publicè profiteretur, & ad audiendam quandoque sacram missam profi­cisceretur, ad suos nonnunquam discipulos con­uersus, ita eructasse fertur, eamus (inquit) ad communem errorem, vox sane belluina, ac flagris, ferro, igneque digna, quumque ille in senectute morti propinquus esset, moribundus, ad amicos astantes conuersus, nunc (inquit) amici, experiar, an mortalis, vel immortalis sit anima. <7v>

Ego [tuam Pomponati immortalem, sed][6] perpetuis pœnis damnatam, ex Euangelio & Aristotele putarim. Euangelij verba Matthei x. hæc sunt

« Nolite[7] timere eos, qui occidunt corpus, animam autem occidere non possunt, sed potius timete eum, qui potest & animam & corpus perdere in gehennam. » Et Lucæ xij. « Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, & post hæc non habent amplius quid faciant, ostendam autem vobis quem timeatis, timete eum, qui, postquam occi­derit, habet potestatem mittere in gehennam, ita dico vobis hunc timete. »

¶ Aristotelis verba 2. de anima. 21. vbi agit de anima intellectiva, hæc sunt. « De intellectu autem & perspectiva potentia nihil adhuc manifestum est. Sed videtur genus alterum animæ esse, & hoc solum contingere separari, sicut perpetuum à corruptibili, » 3. de anima. 20. « Separatus autem est solum hoc quod verè est, & hoc solum immortale & perpetuum est. » 12. Metaphisices. 17. « Si autem aliquid manet posterius perscrutandum est, in quibusdam enim nihil prohibet, vt si est anima tale, non omnis, sed intellectus, omne namque impossibile forsan. » <8r>

¶ Præterea primo de partibus animalium capite primo quærit Aristoteles vtrum scientia natu­ralis consideret de omni anima? & ibi agit de anima intellectiua, & dicit quòd non.

¶ « Quoniam, inquit, non omnis anima principium motus est. Prætereà, inquit, rem nullam à materia abstractam potest scientia naturalis contemplari. »

¶ Si igitur scientia naturalis non considerat de anima intellectiua, & anima etiam intellectiua à materia est abstracta, sequitur ipsam esse æter­nam & immortalem, quum Philosophus natu­ralis non consideret nisi formas in materia immersas, & ob id generabiles & corruptibiles. Hanc eandem sententiam habuit Philosophus 2. de anima. 32. vbi dicit quòd Philosophi con­sideratio quiditatiua & quo ad quid est, & non quo ad si est, tantum, ascendit vsque ad animam rationalem exclusiuè. Themistij verba ibi hæc sunt.

¶ « Ab hac ad alias subeundum est ordine, vt ita finiendis præstantioribus imperfectiores inferioresque asciscantur, vsque dum ad postremam et nobilissimam ascendamus, ea est rationalis, quę quanquam vltima ortu est, tamen potestate <8v> & dignitate cognoscitur Princeps, illuc progressa natura mortalis receptui canit, nec pro­cedit vltra. »

¶ Item 3. de anima. 20. in digressione quam facit Themistius de intellectu, capite 31. Themistij verba ibi hæc sunt.

¶ « Sanè qui propositiones credunt, surdissimis esse auribus videntur, quum vocem Aristotelis tam contentam illustremque exaudire non possint, Intellectus (inquit) hominis diuinus, & impatibilis est, cuius substantia idem prorsus est, quod actus, isque immortalis, & sempiternus ,& separatus est solus. Qui verò hæc de Deo suspicantur dicta, non ne ipsi quoque incessendi coarguendique tarditatis sunt, qui verba Philosophi aut non intelligere, aut certè negligere videantur? » etc.

¶ Item capite 36. Themistij verba hæc sunt.

¶ « Separatus ergo, impermixtus, & impatibilis est intellectus potentiæ, quod nos superius Aristotelem dixisse, comprobasseque demonstrauimus, non tamen eodem modo separatus, quo intellectus agens. »

Quid & in Aristotele & in Themistio clarius, & apertius? Hæc attigisse volui, vt constanter teneat posteritas animas nostras à Deo <9r> creatas[8], non solum in specie, vt Simplicius & Auerroes, sed & in indiuiduis, & æternas & immortales esse, vt rectissimè, Plato, Aristoteles, Maro, Dantes, Thomas, & Marcus Tullius sensere. Sed unde digressi sumus reuertamur.

[9] Ioannes Baptista Basellus, magnę Spei iuuenis, qui nunc Patauij in Philosophiæ ac Medi­cinæ studia incumbens, omnium spe celerius Doctor euasit. Huius frater Presbyter Ioannes Petrus, doctrina probitateque insignis, facinorum insectator acerrimus, præcipua in eo viro vitæ castitas.

¶ Iosephus Iardinus, iuuenis præter utriusque linguæ peritiam, Iuris etiam ciuilis studiosissimus. Huius frater Presbyter Aloysius, animarum cu­rator, atque omnium bonarum artium cupidissimus. Cui ego aliâs & Dialecticam, & Astrono­miam interpretatus sum, aderant tunc & alij qui me interpretantem frequentes audiebant, Philosophiam etiam aggredi cogitabam, ni me subitus fratris mei Egidij interitus, ac aduersa Petri alterius fratris Venetijs ualetudo retardassent.

Stephanus Caligius Grammaticus Musicusque insignis, qui, dum summum tecti culmen ascendit, ut amicos, qui ad se uenerant, fructibus recen-<9v>tibus reficeret (ficus enim ex arbore supra tectum imminente decerpserat) infelix in subiectum pauimentum delapsus perijt, cuius miferandum interitum viri Castellionenses mœrore funebrique pompa prosecuti sunt.

Marcus Antonius Rubeus, iuuenis hodie præter Latinæ linguæ peritiam, ac morum ele­gantiam, in Iure etiam ciuili tantum profecit, vt doctrina ætatem longe superarit. Is nunc 1556. Patauij corona Doctorali insignitus Iura ciuilia publicè profitetur.

¶ Iacobus non minus eruditione quàm cognomento maximus, Geometra Grammaticusque insignis, hic ætate nostra præter distica & epi­grammata multa, Terentianum etiam in fine mancum & lacerum suis carminibus, ipsummet Terentianum imitatus, restituit & absoluit, vir certè meliori fortuna dignus.

¶ Presbyter Ioannes, & Antonius cognomento Vitales ex partu gemelli, scriptores hodie alter Brixiæ, alter Venetijs celeberrimi.

¶ Non alienum ab instituta serie fuerit, si patrem, ac fratres etiam nostros enumerauerimus. Ludouicus Planerius pater meus, vir integritate probitateque insignis, cuius ea fuit in insectandis <10r> vitijs seueritas, ea vitæ innocentia, vt Catonem alterum censorium, fuisse dicas. Egidius Pla­nerius frater meus, humanarum literarum, Geo­metrięque professor, ac Collegij Cremonensis Notarius celebris. Petrus Planerius frater meus ob summam dexteritatem & probitatem, ac vtriusque linguæ peritiam, Serenissimi Venetorum Principis domesticus, ac scriptor egregius.

¶ Presbyter Andreas Trappa, doctrina liberalitateque insignis: hic per viginti & amplius annos Castaneoli oppidi animarum curam iu­uenis admodum summa sua cum laude gessit, mira huius viri humanitas atque hospitalitas.

¶ Presbyter Franciscus Trappa Brixiæ in Ecclesia cathedrali animarum & ipse curator diligentissimus, sunt & alij innumeri, Presbyter Baptista Caligius, Presbyter Dominicus Rancinicus, Presbyter Corradinus Barziza, viri omnes doctrina probitateque insignes.

Matthæus Galignanus auunculus meus, Christophorus Confortus, Thomas Barignanus, Bartholomęus Papias, Notarij omnes Brixiæ celeberrimi.

¶ Quantum vero militaris disciplinæ studio ac bellicis artibus oppidum illud nunc floreat, <10v> atque olim magis floruerit, id omnibus notissimum esse existimo, illud enim memoriæ proditum est, Gabrielem Rubeum impigrum militem, sub Ferdinando regni Neapolitani Rege, ita se gessisse, ita strenuam nauasse operam, vt ab omnibus totius exercitus Dux, Imperatorque haberetur, cuius laude & gloria accensa posteri­tas, non alio magis quàm armorum studio detenta est.

¶ Hieronymus Sgaruga in Veneta classe tri­remium præfectus, Corcyrę hodie magno mi­litum luctu perijt.

¶ Sunt & qui negotijs & mercaturæ intenti, opulentiores effecti sint. Quorum hodie princeps Bartholus Iannolius negociator solertissi­mus. Is peragratis aliquot Italiæ, Germaniæ, Galliæ, Angliæque vrbibus, ac multis præterea nauigationibus in Syriam felicissimè peractis, nunc Venetijs inter negociatores summa fide & probitate diues agit.

[10] Quoniam verò probatissimi, eruditissimique isti viri nullis vnquam hæresibus erroribusque seducti, Sanctæ Romanę Ecclesiæ semper paruere, eamque ipsam & interpretando, & disputando strenuè tutati sunt, ita & posteri horum vestigia <11r> secuti, sinceram illam, & integram fidem catholicam, à maioribus nostris traditam, & sequendam & seruandam existiment, ne illa firmissima optimorum virorum Sanctio & Lex per tot secula comprobata, & ad hæc vsque tempora diuinitus prouecta, nunc tot hæresibus districta, labefactari ac titubare incipiat, & suo vestigio stare non possit, quæ certè stabit, & quò magis fluctibus agitabitur, eò magis magisque emer­get, ac tandem fœda illa Lutherana lues, quæ hactenus Orbem terrarum infecit, ad Aquilo­nem, vnde profecta est, & à quo venit omne malum, extrudetur, atque exterminabitur, fietque vnum ouile, & vnus pastor.

¶ Hos commemorasse volui, vt si fortè hæc Patriæ meæ descriptio in Municipes meos inci­derit, à maioribus non degenerandum, sed eorum vestigijs potius sibi putent insistendum.

Laus Deo.

*

 


[1] [m.ds.] Illustrium virorum Catalogus. [2] Lacuna integrata in base al testo del 1584, c. 4r. [3] [m. ds] Interitus Pontificis deploratio. [4] Lacuna non integrabile, poiché nel testo del 1584 manca il passo corrispondente. [5] Lacuna integrata in base a una aggiunta manoscritta nel margine inferiore della pagina precedente. [6] Lacuna integrata in base al testo del 1584, c.5r. [7] [m. sin.] Euangelij pietas, & summa veritas. [8] [m. ds.] Anima intellectiua æterna & immortalis. [9] [m. ds.] Continuatio. [10] [m. sin.] Peroratio. 

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it