Planerio, Giovanni Quinziano, 1584
Ioannis Planerii Quintiani Brixiensis Artium et Medicinae doctoris, Brevis Patriae suae descriptio, et Illustrium Virorum eiusdem Patriae enumeratio. In qua de animorum immortalitate disseritur, in Ioannis Planerii Quintiani Brixiensis Artium et Medicinae doctoris Varia Opuscula: Epistolae morales. Patriae descriptio in qua de animorum immortalitate.Henrici Regis ad Urbem Venetam aduentus. De Comete 1577. De Lacte, Venetiis, apud Franciscum Zilettum, 1584, [fasc. II], cc. 1r-9v.


IOANNIS PLANERII

QVINTIANI BRIXIENSIS

ARTIVM ET MEDICINAE

DOCTORIS:

Breuis Patriæ suæ descriptio:

Et Illustrium Virorum eiusdem Patriæ
enumeratio:

In qua de animorum immortalitate disseritur.*

*

VENETIIS,
Apud Franciscum Zilettum
M D LXXXIIII. [2r]

 

MAGnifiCIS ET ILLVSTrissiMIS VIRIS,

MARCO, IOANNI,

HIERONYMO, ET IACOBO,

FRATRIBVS FVGGERIS:

DOMINIS SVIS.

IOANnes PLANERIVS QVINTIANVS.

 

Q

Vvm Viennam Austriæ metropolim uenissem: atque ob cœli inclementiam in aduersam ualetudinem cecidissem: satius esse duxi Italiam patriamque repetere: prædiola mea, apricos illos colles, riuosque prope syluas, uineas manibus meis olim consitas inuisere: ueteres propagare: nouas alias plantare: pyros, frutices uarij generis inserere: fontes, riuulos derivare: scaturientes saluberrimasque illas aquas potare: atque ita reliquum uitæ meæ agriculturæ, sacris literis, philosophiæ, medicinæ, astronomiæ, mathematicisque contribuere. Quoniam uerò inter amœnissimos, fertilissimosque Cisalpinæ Galliæ campos, Brixianus ager maxime est memorabilis: propterea situm patriæ, uirosque in ea celebres breui hoc opusculo perstrinxi: Vobis uerò uiri Magnifici & Illustrissimi meas has uigilias dicandas existimaui: quoniam Augustana Ciuitas, patria ueftra præclarissima, moribus, legibus, institutis, uiuendi ratione, urbanitate, inter alias Germaniæ ciuitates maxime excellit: ut non iniuria, Augusta, hoc est Germaniæ totius princeps, & regina nuncupetur. in qua Principum comitia peraguntur: Familia etiam uestra illustrissima ubique terrarum, atque apud exteras gentes suo splendore, & magnificentia maximè est insignis: satis enim [2v] constat Antonium patrem uestrum Virum Clarissimum ea liberalitate, & pietate esse præditum, ut præter pecunias, quas quotidie in egenos erogat, centenas etiam & amplius ædes pulcherrimas pauperibus gratis habitandas exhibeat: quod munus pium, sanctum, humanum, & memorabile gentibus omnibus existit: Vos etiam uiri humanissimi & Illustrissimi paterna uestigia sequuti, ob summam uestram in omnes benignitatem, & liberalitatem, atque etiam in optimum quemque, ac uirtute aliqua præditum, propensionem singularem, ita Principibus omnibus grati estis, ut nullus amplius sit Europæ angulus, ad quem uestra, ob uirtutes etiam uestras, fama celebris non peruenerit. Vos itaque uiri humanissimi meos hos labores eo uultu, & animo suscipietis, quo aliorum etiam minora munera suscipere consueuistis. Viennæ Austriæ, mense Augusti 1556.[3r]

 

IOANNIS PLANERII

QVINTIANI,

BREVIS PATRIAE SVAE DESCRIPTIO:

ET ILLVSTRium VIRORVM ENVMERATIO.

 

E

St in Cisalpina Gallia Quintianum oppidum, uiginti millibus passuum ab vrbe Brixia meridiem uersus, ac propè olium amnem, qui Brixianorum limites à Cremonensibus amœnissimo fluxu discriminat. Seuerona præterea fluuio alio placidissimo, saluberrimoque alluitur. Oppidum enim, nunc etiam suo partu illustre, ex quo, tanquam equo Troiano, clarissimi prodiere viri: nam pręter cœli temperiem, ac Soli feracitatem, disciplina certè militari, ac literarum studio, ita semper floruit, ita clarum, celebreque euasit, ut non oppidum, sed urbem uerius esse dicas: ingratus sanè in patriam videri possem, nisi viros aliquot illustres, quos illa genuit, quosque ego uidi, commemorassem: ac nefario, improboque silentio præterijssem.

Floret igitur hodie, atque in æternum florebit Ioannes ille Franciscus Quintianus Stoa Poeta laureatus, municeps, coœtaneusque[1] meus, vir & doctrina, & vitę integritate insignis, qui olim in florentissimo Ticinensi gymnasio magna audientium admiratione literas humaniores publicè professus est: cuiusque laudes libentissimè nunc percurrerem, nisi eius uolumina iam triginta & amplius ab hinc annis in lucem edita, summam præstantissimi illius uiri eruditionem ostenderent, ac perspicuam omnibus facerent. Estat Epographiarum uolumen maximum, nunc & auctum, & diligentius quàm antea ab ipso authore elaboratum. Extat & Christi seruatoris nostri uita, uario carminum genere expressa. Habet & alia propediem in lucem edenda: cuius eò libentius mentionem facio, quòd non minus de patria, quàm de literis optime meritus sit, & singulari etiam beneuolentia, & charitate meipsum semper prosecutus fuerit.

Est & frater eius Cœlius ingeniorum scrutator acerrimus, quem uniuersa Brixiæ ciuitas arcubus triumphalibus, quos in honorem Cardinali Cornelio erexerat, præfecit: quosque ille ita uarijs eruditisque inscriptionibus insigniuit, & decorauit, ut miro quodam applausu ab omnibus legerentur, atque approbarentur: habet & ipse plurima uolumina edenda. Hi duo filij patrem [3v] Ioannem sortiti sunt, virum per ea tempora doctum, & integerrimum (deperditæ enim erant tunc Romanæ literæ) à quo tanquam à quodam fonte innumeri ferè discipuli emanarunt: is igitur per sexaginta & amplius annos grammaticam, literasque latinas professus, tantum laboribus, & uigilantia effecit, ut non solum filios, sed & innumeros ferè erudierit, à quo etiam ego puer prima rei literariæ elementa didici: Vir certè omni laude, æternaque memoria dignus.

Sunt & alij tam in Theologia, quàm in iure ciuili, ac medicina uiri præstantissimi. Frater Stephanus Confortus, Carmelitanus, Lector, Concionator, Prouincialis, sacræque Theologiæ doctor grauissimus: quem senem nos & Patauij, & Venetijs, publicè disputantem uidimus.

Hieronymus Confortus Cæsarei, Pontificijque iuris consultissimus.

Frater Stephanus alius Confortus, superioris nepos, Lector & ipse, & sacræ Theologiæ doctor egregius, quem ob singularem eruditionem, Dominicana familia hæreseos inquisitorem, creauit.

Aloysius Confortus eiusdem frater, Iureconsultus hodie Brixiæ celeberrimus, cuius tres filij non minus probitate, quàm doctrina præstantes, magnum de se nomen excitarunt.

Frater Vincentius Patinus Dominicanus, vir & doctrina, & vitæ sanctitate memorabilis, lector subtilissimus, sacræque Theologiæ doctor clarissimus: qui me aliàs Brixiæ in frequentissimo fratrum disputantium consessu, ut & ipse disputarem, excitauit, quique ob singularem eruditionem, sub Paulo iii. Pontifice Maximo a patribus ad tractanda orthodoxæ fidei dogmata ad synodum Tridentinam missus est: & qui in pluribus Italiæ disputationibus, & alijs disputantibus præsidebat, & ipse doctissimè disputando omnium ora in se conuertebat. Vtinam quæ ille scripsit, aliquando in lucem edat, nam subtilissimas quascunque in dialectica, & philosophia quæstiones adeo dilucidauit, ut omnes qui hactenus de his scripserunt, facilè superauerit. In Theologia uerò materias omnes difficillimas ita egregiè, & absolutè pertractauit, ut nullus amplius dissidij, uel controuersiæ locus sit relictus: Iam uerò supremas quascunque gymnasij Bononiensis dignitates adeptus, hodie ob summam doctrinam, & uitæ probitatem Principum Mantuæ domesticus, ac à Secretis est receptus. Vidi ego multa eius uolumina nondum edita, nam commentaria in Posteriora Aristotelis Analytica, & in 8. libros Physicorum, & in libros tres de anima, & in metrum nonum tertij libri de philosophica consolatione diui Seuerini Boethij doctissma conscripsit: Sed & Theologiam sanctissimis lucubrationibus & uigilijs illustrauit.

Ioannes Franciscus Patinus eiusdem frater, olim Ticinensis gymnasij Re-[4r]ctor magnificus Iureconsultus, ac Orator illustris, qui dum à Secretis, ac auditor Marci Cardinalis Cornelij Romæ ageret, & Corneti urbis gubernator effectus esset, iuuenis admodum fato extinctus est.

Alexander Patinus, eorundem frater, maximi vir ingenij, & iudicij, qui Brixiæ in causis tam ciuilibus, quàm criminalibus facilè principatum obtinebat.

Antonius Bisiolius medicus celeberrimus. Baptista Basellus, Maphæus Comes hodie medicinæ doctores.[2]

Frater Iulius Pauesius Dominicanus, Lector facundissimus, sacræque Theologiæ doctor clarissimus: hic primum in multis Italiæ urbibus, ut uocant, Prior, mox Prouincialis à Neapolitanis declaratus, quæ suprema dignitas in prouincijs, in quas tota ipsa religio diuiditur, non nisi præstantissimis, probatissimisque uiris demandari solet, deinde Episcopus Vestensis à Paulo iiii. Pontifice Maximo creatus, mox Suffraganeus, Nuntius, & Vicarius Archiepiscopatui Neapolitano præfectus, ac paucos post menses, Archiepiscopus Surrentinus creatus, ad ultimos Germanię Principes à Pio v. Pontifice Maximo Orator missus est. Vt uaticinari de hoc uiro fortasse liceat, hunc ad ulteriores Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales[3] peruenturum, quandoquidem peregrinæ nationes ob summam uiri doctrinam, probitatem, & dexteritatem, ad hos hactenus gradus certatim ipsum extulerint, ambo à teneris annis sub uno grammaticæ præceptore in patria militauimus, quæ res effecit, ut me ille summo semper amore, & charitate sit prosecutus: Dum hæc scriberem, nobis allatum est, ipsum humanis decessisse, magno & patriæ, & totius reipublicæ Christianæ mœrore.[4]

Reuerendissimus frater Seraphinus Caballus, hodie Dominicanæ familiæ Generalis dignissimus: hic Brixiæ ortus, in patria tamen mea educatus, liberalibusque disciplinis instructus.[5]

Sunt & hodie non pauci in eadem Dominicana familia optimæ spei adolescentes, qui in comitijs certatim publiceque disputantes, magnum de se nomen excitarunt, & quos immortalitatis laudem consecuturos speramus: ipsi enim suopte ingenio, meisque adhortationibus & consilijs, in philosophiæ, Theologiæque studia, dies, noctesque incumbunt: quos omnes & uidimus, & publicè disputantes audiuimus: perlongum esset, si quot præclaros cognouimus, recitaremus, uereor etiam ne candido Lectori in his hactenus recensendis molestiam pepererimus.

Iosephus Iardinus amicissimus, familiarissimusque meus, præter utriusque linguæ peritiam, Dialecticæ etiam studiosissimus: hic iam multis annis in patria literas græcas, & latinas professus, doctissimi ex eius schola prodiere [4v]discipuli, quorum alij Dominicanam religionem ingressi, alij hodie in urbe Brixia utranque linguam & ipsi summa laude profitentur.

Reuerendus Ioannes Petrus Basileus, doctrina, probitateque clarus, commendata in hoc viro uitæ castitas, in obiurgandis uitijs seueritas, in uisitandis ægrotantibus humanitas: animarum curator, atque omnium bonarum artium cupidissimus: cui ego aliàs & Dialecticam, & Spheram interpretatus sum, aderant tunc & alij qui me interpretantem frequentes audiebant: Philosophiam etiam aggredi cogitabam, ni me subitus fratris mei Aegidij interitus, ac aduersa Petri alterius fratris Venetijs ualetudo retardassent.

Marcus Antonius Rubeus, iuuenis hodie præter Latinæ linguæ peritiam, ac morum elegantiam, in Iure etiam ciuili tantum profecit, ut doctrina ætatem longe superarit: is nunc Patauij corona doctorali insignitus iura ciuilia publicè profitetur.

Iacobus non minus eruditione quàm cognomento maximus: Geometra grammaticusque insignis, hic ætate nostra præter distichas & epigrammata, a multa Terentianum etiam in fine mancum, & lacerum suis carminibus ipsummet Terentianum imitatus, restituit, & absoluit.

Bartholomeus Theanius, uir omnifariæ eruditionis, ac utriusque linguæ peritissimus, qui hodie Brixiæ inter Rhetoricæ, Poeticæque artis professores primum locum sibi uendicat: utinam quæ ipse scripsit, quandoque in lucem proferat, nam & Rhetoricam ad Herennium à Cicerone fuisse scriptam, ualidissimis rationibus & argumentis aduersus antiquitatem libello illo suo nondum edito, tueri conatus est: Scripsit & doctissima commentaria de arte Rhetorica, in quibus sæpe dormitantem aberrantemque Trapezuntium facilè ostendit. Scripsit & declamationes, & orationes plurimas: Cæterum funebris illa oratio in qua deflet interitum Matthæi Auogari Clarissimi Iureconsulti, ita me mouit, ita quorundam pectora emolliuit, ut lachrymas multis audientibus sæpe excusserit: orationem etiam de uoluptate cognitionis elegantissimam edidit. Habet & Poemata plurima, Virgilianam grauitatem, & Ouidianam facilitatem redolentia: nam Brixiam à Gallis captam heroicis carminibus conscriptam edidit. Optarim, ut uir ille in florentissimis Italiæ Gymnasijs publicè profiteretur: Amicitia nostra, in sola uirtute posita, à primis annis, sub primo grammaticæ præceptore in patria inter nos contracta, ita semper coaluit, & adoleuit, ut post etiam corporum interitum sit duratura, quandoquidem animorum immortalitatem, non solum sub uno, & uero[6] Principe Christo, sed & cum Aristotele constanter semper asseruimus, quicquid interim delirauerit Pomponatius Mantuanns,[7] qui dum Bononiæ Aristotelem publicè profiteretur, quumque in senectute morti propinquus [5r] esset, moribundus ad amicos astantes conuersus, nunc inquit amici experiar, an mortalis, uel immortalis sit anima.

Ego tuam Pomponati immortalem, sed perpetuis pœnis damnatam, ex Euangelio, & Aristotele putarim: Euangelij verba Matthæi 10. hæc sunt;[8]

« Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem occidere non possunt: sed potius timete eum, qui potest & animam, & corpus perdere in gehennam. »

Et Lucæ 12.

« Ne tereamini[9] ab his, qui occidunt corpus, & post hæc non habent amplius quid faciant: ostendam autem uobis quem timeatis, timete eum, qui postquàm occiderit, habet potestatem mittere in gehennam, ita dico uobis hunc timete. »

Aristotelis uerba, secundo de anima, 21. vbi agit de anima intellectiua, hæc sunt;

« De intellectu autem & perspectiua potentia, nihil adhuc manifestum est. Sed videtur genus alterum animæ esse, & hoc solum contingere separari, sicut perpetuum à corruptibili. »[10]

Tertio de anima. 20.

« Separatus autem est solum hoc quod uerè est, scilicet intellectus, & hoc solum immortale, & perpetuum est. »

Duodecimo Methaphisices. 17.

« Si autem aliquid manet posterius perscrutandum est, in quibusdam enim nihil prohibet, vt si anima tale, non omnis, sed intellectus, omne nanque impossibile forsan. »

Præterea primo de partibus animalium capite 1. quærit Aristoteles utrum scientia naturalis consideret de omni anima? & ibi agit de anima intellectiua, & dicit quòd non.

« Quoniam, inquit, non omnis anima principium motus est, & non omnis anima natura est. 

Præterea, inquit, rem nullam à materia abstractam, potest scientia naturalis contemplari. »

Si igitur scientia naturalis non considerat de anima intellectiua, & anima etiam intellectiua à materia est abstracta, sequitur ipsam esse æternam, & immortalem, cùm philosophus naturalis non consideret nisi formas in materia immersas, & ob id generabiles & corruptibiles. Hanc eandem sententiam habuit Philosophus. 2. de anima 32. vbi dicit, quòd philosophi consideratio quiditatiua, & quo ad quid est, & non quo ad si est, tantum ascendit usque ad animam rationalem. Themistij verba ibi hæc sunt. [5v]

« Ah[11] hac ad alias subeundum est ordine, ut ita finiendis præstantioribus imperfectiores inferioresque asciscantur, usque dum ad postremam, & nobilissimam ascendamus: ea est rationalis, quæ quanquam ultima ortu est, tamen potestate, & dignitate cognoscitur princeps, illuc progressa natura mortalis receptui canit: nec procedit ultra. »

Item tertio de anima 20. in digressione quam facit Themistius de intellectu capite 31. Themistij uerba ibi hæc sunt;

« Sanè qui propositiones credunt, surdissimis esse auribus uidentur, cùm uocem Aristotelis tam contentam illustremque exaudire non possint: intellectus, inquit, hominis diuinus, & impassibilis est, cuius substantia idem prorsus est, quod actus, isque immortalis, & sempiternus, & separatus est solus. Qui uerò hæc de Deo suspicantur dicta, nonne ipsi quoque incessendi coarguendique tarditatis sunt? qui uerba philosophi aut non intelligere, aut certè negligere uideantur &c. »

Item capite 36. Themistij verba hæc sunt;

« Separatus ergo, impermixtus, et impatibilis est intellectus potentiæ, quod nos superius Aristotele dixisse, comprobasseque demonstrauimus: non tamen eodem modo separatus, quo intellectus agens. »

Præterea 2. de partibus animalium capite 10. Aristotelis verba hæc sunt.

« Et eò amplius, quò non solum viuendi, sed etiam bene viuendi rationem natura eorum obtinuit: quale hominum genus est, quippe quod aut vnum ex omnibus animalibus nobis cognitis diuinitatis particeps sit, aut omnium maximè. »

Quartò de partibus animalium capite 10. Aristotelis verba hæc sunt;

« Sed homo vice pedum priorum brachia, & quas manus dicimus, habet: Solus enim animalium omnium erectus est: quoniam eius natura, atque substantia divina est, officium autem diuini est intelligere, atque sapere. »

Secundò, de generatione animalium capite 3. Aristotelis verba hæc sunt;

« Restat igitur vt mens sola extrinsecus accedat, eaque sola diuina sit: nihil enim cum eius actione communicat actio corporalis. »

Et paulo post;

« Corpus autem genituræ, in quo semen animalis principij contentum vnà prouenit, partim separabile à corpore, in quibus diuina pars comprehenditur, qualis est, quæ mens appellatur: partim inseparabile. »

Quid & in Aristotele & in Themistio clarius, et apertius? In libro etiam de carnibus Hippocratis verba hæc sunt;

« Et videtur sanè mihi id quod calidum uocamus immortale esse, & cuncta intelligere, & videre, & audire, & scire omnia tum præsentia, tum futura. » [6r]

Dixit[12] autem Hippocrates, id quod calidum vocamus: propterea quod apud Hippocratem idem est anima, natura humani corporis, & calor naturalis. Sed apud Aristotelem & Galenum, calor naturalis est animæ instrumentum.

Hæc attigisse volui, ut constanter teneat posteritas animas nostras à Deo creatas, non solum in specie, vt Simplicius, & Auerroes, sed & in indiuiduis, & æternas & immortales esse: vt rectissimè Plato, Aristoteles, Maro, Dantes, Thomas, & Marcus Tullius sensere. Sed vnde digressi sumus, reuertamur.

Non alienum ab instituta serie fuerit: si patrem, ac fratrem etiam nostrum enumerauerimus.

Ludouicus Planerius pater meus, vir integritate, probitateque clarus: cuius ea fuit inreprehendendis[13] vitijs seueritas, ea vitæ innocentia, vt Catonem alterum Censorium, vel Portium fuisse dicas. Is me à pueritia, in Christiana pietate, in sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ institutione, optimis moribus sanctissimè educauit: Liberalibusque artibus & disciplinis erudiendum curauit. Cui certè post Deum ipsum, ex Platonis sententia, me plurimum debere semper fatebor. Adolescens[14]admodum magno animi mœrore ipsum amisi, cuius interitum multis lachrymis deploraui, deplorabant & alij hominis innocentiam, probitatem, integritatem.

Auxit[15] calamitates nostras pestis ipsa, quæ in sequentenm annum, quo patrem amiseram, uniuersam fermè Italiam peruaserat: tum matrem etiam peste correptam amisi, supellex tota furto, rapina, flamma consumpta. Cœpit æstate pestis, incruduit in Atutumno: præcesserat rerum omnium penuria, & diuturnæ in feruentissima æstate pluuiæ aerem primo, mox animantium, & uiuentium omnium corpora corruperant: hinc fœda tabes statim secuta: primùm febres continuæ, mox ardentes papulæ, tum contactus ægrotantium, & domestica circa eosdem ministeria vulgabant morbos: & neglecti, desertique à propinquis metu, nullis adiuti auxilijs passim moriebantur: tum quotidiana funera, & mors omnibus obuia. Sed & ægrotantibus assidentes, cibum, & potum propinantes, eadem vi morbi correpti, unà cum ijs interibant. Vndique dies, noctesque ploratus audiebantur: demum ita assuetudine pestis efferauerant animos, ut nulli amplius assidentium audirentur luctus: atque etiam propè funera ipsa fœtentia cibum, potum, & somnum capiebant.

Efferebantur autem cadauera nullo insequentium ploratu, neque in propria cuiusque sepulchra, sed in patentes terræ foueas promiscuè, aceruatimque deuoluta, nulla, uel tenui admodum terra contecta, tetrum fœtidumque odorem spirantia, cœlum ipsum, genusque omne animantium, terrestrium, ac uolatilium halitu pestifero inficientia. Et cùm libitinarij ad sepeiendum non [6v] sufficerent, iacebant strata, & inhumata funera in conspectu & morientium, & mortem similem expectantium, tetrum lugubreque spectaculum: passim cadauera oculis obuoluta: fuere qui in proprijs ædibus suorum sepeliere corpora.

Visæ sunt & columbæ, hirundines, in altum euolantes, putredinem, fœtoremque fugientes, ipsis sub nubibus expirasse: & in terram paulo post demortuæ cecidisse. Sed & armenta, tauri præsertim, sub aratro, edito mugitu, procubuere. Stabat & sonipes non amplius spumantia frœna mandens, nullis hinnitibus exultans, concepto in corde ueneno, corruit. Canes in rabiem acti, nullis latratibus, in dominos irruebant. Oues ipsæ animantium omnium mitissimæ, & utilissimæ, lacte uberibus tabe consumpto, medijs in pascuis interibant. Pastor lanas illuuie, lueque infectas, flammis exurebat.

Corrupit tabes illa fluuios, puteos, saluberrimosque fontes: ut qui prius ægrotantibus salutem, mox tabe infecti, interitum, aquas bibentibus afferrent.

Pestlilentiam[16] eam insignem fecit mors quàm matura, tam acerba Ioannis Gandiniensis, præceptoris mei amantissimi, & seuerissimi, qui patriam liberalibus artibus instruxit: qui me Latinæ linguæ principia, et fundamenta edocuit: ex cuius schola, tanquam è nido, tot præclara ingenia, tot sacrarum literarum interpretes, tot concionatores, ad ultimas orbis terras, ad fortunatas insulas euolarunt.

Hæc[17] est funestissima, & memorabilis illa clades, quæ olim Athenienses, ut tradit Thucydides, profligauit: hæc eadem, quæ toties vrbem Romam, ut scribit Liuius, multis ciuibus exhausit, innumerabilesque familias lugubres reddidit: hæc eadem, quam Lucretius in sexto, Ouidius in septimo,[18] Virgilius in Georgicorum, & Aeneidos tertio, elegantissimè cecinit: hæc eadem, quam Boccatius in historijs felicissimè expressit: hæc eadem toties nostis temporibus[19] uniuersam fermè Italiam, Venetias præsertim, & Brixiam miserabili modo afflixit: hæ duæ Vrbes ita recenti peste. 1576. & 77. attritę exhaustęque habitatoribus sunt: ut destitutæ penitus ab humano cultu uiderentur. nullus in his accedentium, aut recedentium aspectus, passim horrida, & insolita solitudo: Venetijs cadauera cadaueribus cumulata subiecta calce in littore maris comburebantur: nondum mortui cum mortuis (nec uaria loquor) ab efferatis libitinarijs in fossas deuoluebantur.

Arserat[20] etiam antea armorum tumultu Italia, deuastata patria, eiecti è proprijs ædibus miserrimi, infelicissimique parentes, atque aliò migrare coacti, paterna domus armatis militibus obsessa, bona omnia furore, rabieque militum consumpta, & distracta.

Superioribus[21] etiam temporibus 1512. Vrbs Brixia à Gallis capta, senio-[7r]res omnes, qui in Curiam, & in templa confugerant, & qui ferre arma poterant, ab irato, & superbo uictore trucidati: post seniorum cedem, nulli deinde mortalium parci, nullum discrimen ętatis, aut sexus hostium ira fecerat. Sanctissimæ religiones uiolatæ, Vestales uirgines constupratæ, Diuorum immortalium templa expilata: Sacra omnia prophanata, tribus diebus continuis vrbs direpta, præda ingens facta, bibliothecæ omnes flamma absumptæ, captiui partim in uincula coniecti, partim abducti, partim à crudelissimo hoste iugulati: nullum genus supplicij, impietatis, & flagitij prætermissum. Aderat tunc in Gallorum exercitu Iudæorum legio impia. Iacobus Morescus, gregarius miles, captiuus, infelix à Iudæis militibus (nec uana loquor) uiuus ignita candentique crate ferrea, eo supplicio, quo et diuus Laurentius, fuit torrefactus: Alij (horret animus) ut proprijs carnibus torrefactis uescerentur, sunt coacti. Alij uarijs cruciatibus affecti: Alij (proh scelus) in terram uiui adhuc sunt defossi. Hæc à Iudæis (ut dixi) non a Gallis sunt perpetrata: abductæ, & constupratæ innumerabiles uirgines. Superiore anno eiecti fuerant ex urbe Iudæi, propterea iniurias sibi illatas ulti sunt. Tunc etiam exercitus Venetus Brixiæ à Gallis cæsus, Andreas Grittus captiuus in Galliam abductus: Sexdecim hominum millia cœsa, Videas alios interfectos, alios saucios, natabant pauimenta cruore, uiæ omnes riuis sanguineis irrigatæ, passim strages, & cœsorum cumuli, cadauera plaustris extra urbem in fossas aceruatim deuoluta triduum in sepeliendis cadaueribus consumptum.

Extendit se belli illa calamitas ad trigesimum usque, supra millesimum, & quingentesimum salutis annum, ita ut hostibus undique concursantibus respirare nobis ab illa clade nunquam sit datum.

Cæterum[22] satis ærumnarum passi uidebamur, nisi & cœli fragor, & nimbus multa, magnaque grandine mixtus, conglobantibus se se ac glomerantibus per aera uentis, sata omnia, fruges, & uineas ipsas contriuisset, robora, arboresque omnes fructiferas conuulsisset: tum uerò crebris fulminibus coniurasse in nos, ac conspirasse cœlum ipsum, & astra sunt uisa, Planetarum, siderumque omnium influxus minari nobis mortem, tum omnibus uijs & tectis mulierum, & puerorum comploratus, pauperum lamentationes passim audiri, matres puellos ad pectora comprimentes, ungæ, palantes, passis crinibus, lachrymis, singultibus, & clamoribus, uias, tecta, & templa omnia compleuere. Secuta postmodum summa annonæ caritas, panis furfuraceus publicè uenditus.

Illud triste, & lachrymabile exemplum: Christophorus Pauesius, amicissimus, familiarissimusque meus, pictor eximius: dum summum turris apicem pingit, infelix fulmine ictus, præceps corruit: quem exanimatum, confractum [7v] totum, ac combustum, his oculis conspeximus: eius funus multis lachrimis funebri pompa prosecuti sumus: multos alios, ob eorum uirtutem, & probitatem mihi amicissimos, pestilentia illa, & bello extinctos, amisimus.

Ex[23] tanta autem malorum congerie, & Iliade, nihil mihi reliquum fortuna fecit, præter Sacrosanctas quasdam reliquias, quas olim Petrus frater meus ex Hierosolymis ad patrem detulerat: delatas pius pater effusis lachrymis est exosculatus. Habeo enim domi fragmentum paruum columnæ marmoreæ, ad quam Christus seruator noster fuit deligatus: habeo & ramentum magnum oliuæ montis Oliueti, ubi Christus futuram Iudæorum cladem deplorauit. habeo & amygdalas nonnullas ex orto, in quo Christus orauit, ex arbore decerptas: non minori etiam religione custodiuntur lapides, ubi Christus matrem dulcissimam complexus, uterque in terram cecidit: Locus ille hodie Sancta Maria Spasmi nuncupatur. Est & frustum magnum portæ templi Solomonis. Sunt & lapides, ubi crudelissimus Herodes innocentissimos puerulos à partu adhuc calentes, & ab ipsis uberibus raptos, impijs satellitibus trucidandos imperarat, uoxque in Rhama audita est, ploratus, & ululatus. Sunt & rosæ ex Ierico appellatæ, pluribus linteaminibus sericis, uariè distinctis inuolutæ. Maiori etiam custodia seruantur lapides ex Monte Caluario collecti, ubi Christus in crucem eleuatus, ad patrem emisit spiritum, tuncque tenebræ factæ sunt super uniuersam terram, & terræ motus ita magnus factus est, ut multas urbes Asiæ prostrauerit: mare fluminibus inuexerit: de quo terręmotu meminit fortasse & Plinius secundo naturalis historiæ capite 84. cuius uerba hæc sunt;

« Maximus terræ memoria mortalium extitit motus, Tiberij Cæsaris principatu, duodecim urbibus Asiæ una nocte prostratis. »

Hæc & multa alia domi meæ ad laudem, & honorem Dei piè conseruantur. Sed ad institutum nostrum reuertamur.

Petrus[24]Planerius frater meus, ob summam dexteritatem, & probitatem, ac utriusque linguæ peritiam, Serenissimi Venetorum Principis domesticus, ac scriptor egregius: ipse adolescens in Cretam, in Cyprum, mox Alexandriam Aegypti, ac Hierosolymam urbem, Christi olim humani generis redemptoris alumnam profectus, ibique sex menses commoratus, pia illa loca, & templa diligentissime perlustrauit, sanctissimas reliquias collegit, dum autem in Cretam reuerti parat, reluctante uento, ac subita maris tempestate oppressus, primùm in Rhodum insulam, mox in maris etiam Aegei insulas delatus, tandem Venetias incolumis reuersus, perpetua Venetorum Principum serie in Curia summa cum laude, et integritate hodie agit. Vir & de patria, & de humana societate optime meritus. [8r]

Familia[25] hæc nosta Planeria Romæ olim celebris, in colonias uarias deducta, Quintiano familiæ Duce in Brixianum agrum profecta, Quintiani oppidi fundamenta princeps erexit: quod ex ędificijs antiquissimis publicis & priuatis facilè deprehenditur: nam & delubra uetustate iam corruentia, & marmora ipsa nostris insignibus sunt decorata, sunt adhuc extra oppidum templa nonnulla antiquitus profana, nunc sacra. Est ad Orientem uetustissima plebea ædes, in qua marmoreæ, uastæ magnitudinis columnæ, quas olim uesana stolidaque antiquitas Apollini, idolisque diabolicis erexerat: nunc ædes ipsa Virginis puerperio instaurata. Sunt & ad Occidentem aliæ duæ ędes sacræ, quarum altera, ob uetustatem, cùm nihil præter cariem, rudera, & fundamenta habeat: de ea nihil mihi scribendum, olim Veneri, et Vestalibus, nunc diuo Thomæ consecrata. Altera est Aedes, ob recentia, & magnifica ędificia memorabilis, Divæ Mariæ Virgini erecta, olim à Beato Amadęo Hispano ædificari cœpta, in ea pauperrimi Amadæi sacris operantur. In medio oppidi Cathedralis sedet ædes, in qua Sacratissimum Christi corpus piè custoditur: Diuis Faustino, & Iouitæ dicata.

Est adhuc Romæ familia Planeria, cuius olim dux Quintianus: is post conditum oppidum, Romam reuersus, monumentum hoc, quod etiamnum in æde sanctæ Crucis uisitur, parentibus, & sibi condidit.

« Attiæ quintæ Tattius Plegon coniugi optimè & Tattius. T.
F. Pla. Quintianus Roma parentibus indulgentissimis. »

Claruit & alius eruditione Quintianus, Romæ Domitiani Cæsaris principatu, quem Martialis Vates assertorem suorum carminum elegantissime libro primo sic cecinit;[26]

« Commendo tibi Quintiane nostros
Nostros dicere si tamen libellos
Possum quos recitat tuus poeta:
Si de seruitio graui quęruntur.
Assertor uenias: satisque præstes:
Et cùm se dominum uocabit ille
Dicas esse meos: manuque missos:
Hoc si terque quaterque clamitabis:
Impones plagiario pudorem. »

Ad eundem Quintianum libro quinto;

« Quod tibi Decembri mense quo uolant mappæ:
Gracilesque ligulæ cereique Charthæque:
Et acuta senibus testa cum damascenis:
Præter libellos uernulas nihil misi: [8v]
Fortasse auarus uidear, aut inhumanus.
Odi dolosas munerum, & malas artes:
Imitantur hamos dona, nanque quis nescit?
Auidum uorata decipi scarum musca?
Quoties amico diuiti nihil donat.
O Quintiane liberalis est pauper.

Est & in Aquitania Gallia, Auernorum[27] Vrbs præclara, Claramont vulgo dicta, in qua diui Quintiani eius urbis olim Episcopi corpus miraculis ad huc clarum conspicitur, & à nostro etiam Ioanne Francisco Quintiano Stoa uisum, eiusque uita ab ipso luculenter scripta, quam nos in Quintiani scriptis uidimus. Sed redeat unde aberrauit oratio.

Ioannes[28] Baptista Planerius, Brixiæ olim Canonicus, atque Archidiaconus, eius frater Marcus, Rotæ olim auditor, quæ suprema dignitas Romæ non nisi excellentissimis Iureconsultis conceditur. Cornelius Planerius, hodie artium & medicinæ doctor eximius. Reuerendus Gabriel Planerius agnatus, amicissimusque meus, ob eius eruditionem, & probitatem, olim Marcelli secundi, Pontificis Maximi, & Pij etiam quinti summi optimique Pontificis à Secretis agebat.

Hic erat candide Lector, Pontifex ille maximus, cuius liberalitate literarum studia, ac bonas omnes artes pristinum candorem recepturas expectabamus: ut qui prius ab uniuerso Cardinalium cœtu pius fuit appellatus, mox etiam pium re ipsa seipsum præstitit: nam Maximiliano Cæsari pia arma aduersus Turcam hostem infestissimum induenti, maximis suis sumptibus est auxiliatus, quod munus pium, sanctum, & memorabile Christianis omnibus Principibus extitit. Superioribus etiam annis Equitibus Hierosolymitanis pro Melita insula aduersus Turcam fortiter pugnantibus opem adtulit. Age uerò ob fluctuantem propter ciuile bellum Galliam Regi Christianissimo Pius Pontifex uniuersum Ecclesiæ prouentum effudit: Romanumque ærarium pro Christianæ pietatis defensione contra Turcam exhausit Illustrissimo enim Senatui veneto aduersus Turcam classem paranti multis triremibus auxilium attulit. Vrbem Romam uitæ sanctitate, innocentia, sanctissimis institutionibus, & legibus instruxit, Literatos omnes ad summos honores euexit. Virtus tunc & probitas sub Principe Pio reuirescere, atque efflorescere cœpit. Dum hæc scriberem, nobis allatum est ipsum humanis decessisse: cui successit Gregorius xiii. Pontifex optimus Maximus, qui maiore etiam belli apparatu Turcam opprimere contendit: faxit Deus ut optimus hic Pastor longiorem protrahat uitam, ac Nestoreos superet annos. Sed[29] redeat vnde digressa est oratio. [9r]

Parentibus[30] autem meis, vt dixi, fato functis. Ego adolescens admodum, rerum humanarum parum adhuc peritus, Venetias tunc sum profectus: ibi sub Ioanne Baptista Egnatio, Viro doctissimo, Literas humaniores publicè profitente, aliquot annos militauimus, mox Philosophiæ studio capti, primum nos ad eam contulimus, atque ita in florentissimo totius Italiæ Patauino Gymnasio, sub Marco Antonio Ianuense, Vincentio Madio, philosophis eruditissimis, Francisco Frizimelica, Benedicto Fauentino, Ioanne Baptista Montano, Medicis excellentissimis, philosophiæ, medicinæque studijs incubuimus: tribusque diebus continuis Patavij conclusiones nostras (absit iactantiæ suspicio) publicè disputauimus: reflante interim mihi semper fortuna, ac demum Patauij corona Doctoratus insigniti, In Italia primum, Venetijs præsertim, mox in Vngaria apud Principes aliquot annos medicam artem sincerè candideque exercuimus: nunc 1570. ætatis nostræ 61. in patriam reuersi, aduersitatibus oppressi, non opes, non diuitias, non popularem auram, non quod utile, sed honestum, & laudabile secuti, medicinæ praxim reiecimus: & in sacrarum literarum studio conquieuimus. Deum semper laudantes, & benedicentes. Sed ad institutam narrationem reuertamur.

Quantum[31] verò militaris disciplinæ studio, ac bellicis artibus oppidum illud nunc floreat: atque olim magis floruerit: id omnibus notissimum esse existimamus: Illud enim memoriæ proditum est Gabrielem Rubeum impigrum militem, sub Ferdinando Regni Neapolitani Rege, ita se gessisse, ita strenuam nauasse operam, ut ab omnibus totius exercitus Dux, Imperatorque haberetur: cuius laude, & gloria accensa posteritas non alio magis, quàm armorum studio detenta est: Ioannes Franciscus Rubeus, & Christophorus eius frater, & eorum filij: Iacobus Pedrettus & eius filij: Marcus Marinus Equites Cathaphracti, Robora uirorum, equitum, peditumque duces: et qui hostem ferociter, & superbè patriam inuadentem, & populantem singulari certamine superarunt: Hos & alios Senatus Venetus bello, & pace stipendijs aluit, & alia: Hieronymus Sgaruga in Veneta classe triremium præfectus, Corcyrę hodie magno militum luctu perijt.

Sunt & qui negocijs, & mercaturæ intenti, opulentiores effecti sint: quorum hodie princeps Bartholus Iannolius, negociator solertissimus: is peragratis aliquot Italiæ, Germaniæ, Galliæ, Angliæque urbibus: ac multis præterea nauigationibus in Syriam felicissimè peractis, nunc Antuerpiæ inter negociatores summa fide, & probitate diues agit.

Hos commemorasse uolui: ut si fortè hæc patriæ meæ descriptio in municipes meos inciderit, à maioribus non degenerandum, & eorum uestigijs sibi putent insistendum.

[9v]

Appendix Authoris.

Peruasit & nunc 1570. uniuersam Italiam teterrima, et dira fames: tritici mensura (Soma uulgo) duodenis nummis aureis uenditur: furfure, radicibusque contusis, in placentas subactis uulgo uiuitur: Auxit calamitatem hanc Turca hostis infestissimus: qui Venetis bellum indixit: & qui rem frumentariam Italiæ prohibuit: nam antea plurimum frumenti ex Peloponeso, & ex Asia ad nos aduehebatur.

Cæterum[32] post multas Europæ calamitates: Illuxit tandem felicissimus ille dies, in quo Christiana classis ad Naupactum sinum supra Peloponesum cum Turca hoste immanissimo fortiter dimicans Dei auxilio uictrix extitit: qua in pugna uniuersa Maumethana classis fusa, fugataque est: Cecidere ex nostris septem millia plures tamen ex barbara illa Turcarum colluuie: scilicet .xx. millia: Piratæ enim fermè erant omnes: Bassanus classis Dux obtruncatus: quinque millia ex nobilibus capti: reliqui in mare deiecti libertas decem millibus captiuis restituta. Pugnatum est utrinque quattuor fermè horas, magno animorurn ardore: deuicta tandem superataque hostium classe, Peloponesum insulam nostri oppugnare contendunt: Præfuit Christianæ classi ex Venetis Clarissimus Sebastianus Venerius: Ex Hispania Illuslrissimus Ioannes Austrius: Ex Liguria, Andreas Dorius: Ex Romanis, Marcus Antonius Columnius. Superiori mense Cyprus insula (proh dolor) à Turcis capta, & deuastata.

Candido Lectori.

Addidimus multa, progressu ætatis, nostris temporibus, uisa: qualis fuit pestis illa, post hominum memoriam, omnium teterrima, ultimò à nobis scripta: qua in terris nulla maior, aut pernitiosior unquam fuit: tu itaque Candide lector boni consule, si diuersis temporibus, diuersa etiam scripsimus: ac ueluti historiam quandam contexuimus.

 


* Planerio, Giovanni Quinziano, “Ioannis Planerii Quintiani Brixiensis Artium et Medicinae doctoris, Brevis Patriae suae descriptio, et Illustrium Virorum eiusdem Patriae enumeratio. In qua de animorum immortalitate disseritur”, in Ioannis Planerii Quintiani Brixiensis Artium et Medicinae doctoris Varia Opuscula: Epistolae morales. Patriae descriptio in qua de animorum immortalitate. Henrici Regis ad Urbem Venetam aduentus. De Comete 1577. De Lacte, Venetiis, apud Franciscum Zilettum, 1584, [fasc. II], cc. 1r-9v. Si ringraziano i fratelli Maria e Vittorio Sora di Quinzano per aver cortesemente consentito la consultazione dell’esemplare da loro posseduto. Il volume è composto di due fascicoli, rispettivamente di cc. [1r]-32v (contenente le Epistolae morales) e [1r]-24r (con tutti gli altri testi). L’esemplare Sora (in cui le due sezioni sono legate per errore in ordine inverso) porta nel frontespizio del fasc. I gli ex libris autografi di fra Bonifacio da Quinzano; di Domenico da Quinzano, e del medico Giovanni Gandino.

[1] Scil. “coætaneusque”. [2] [ms] «Nunc etiam floret Cyprianus Iardinus»; [ms Gandino?] «1583 | 1584». [3] Probabile errore per «Cardines», come rileva la cassazione manuale di -al-. [4] [ms Gandino] «Ex missis ad Sacrum Concilium Tridentinum». [5] [ms Gandino] «Ex missis ad Sacrum Concilium Tridentinum». [6] [marg. sin.] «Digressio.» [7] Scil. “Mantuanus”. [8] [marg. ds.] «Euangelij pietas, & summa veritas.» [9] Scil. “terreamini”. [10] [marg. ds.] «Aristotelis cum Euangelio consensus.» [11] Scil. “Ab”. [12] [marg. ds.] «Vide Galenus 1. aphorisma 15. | Vide Aristoteles 3. de partibus caput 7 & 2. de anima. 50. | Peroratio Anima intellectiua æterna, & immortalis. | Continuatio. | Patris authoris laus[13] Scil. “in reprehendendis”. [14] [marg. ds.] «Interitus patris authoris deploratio.» [15] [marg. ds.] «Pestilentiæ causæ.» [16] [marg. sin.] «Præceptoris authoris laus, & interitus.» [17] [marg. sin.] «Exageratio.» [18] [marg. sin.] «7. Metamorphoseon[19] [marg. sin.] «1512. | 1529. | 1556. | 1576. | & 77.» [20] [marg. sin.] «Vide quid afferat bellum.» [21] [marg. sin.] «Brixiæ ca-[7r]ptiuitas 1512. 19. die Februarij[22] [marg. ds.] «Fœdæ tempestatis calamitas, & ruina.» [23] [marg. sin.] «Sacrosanctæ penes authorem reliquiæ.» [24] [marg. sin.] «Continuatio.» [25] [marg. ds.] «Familiæ authoris origo.» [26] [ms Gandini?] «libro secondo». [27] Scil. “Aruernorum”. [28] [marg. sin.] «Continuatio.» [29] [marg. sin.] «Continuatio.» [30] [marg. ds.] «Authoris vita.» [31] [marg. ds.] «Continuatio.» [32] [marg. sin.] «7. Octobris 1571.»

© 2009 - 2020, GAFO-Quinzano.it